výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 12, 1-51

1 Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: 2 “ Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis 6 et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. 7 Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. 9 Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! 12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. 14 Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. 15 Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. 16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. 17 Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. 20 Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ”. 21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “ Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. 24 Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas; 26 et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?", 27 dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans" ”. Incurvatusque populus adoravit; 28 et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. 29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. 30 Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. 31 Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “ Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. 32 Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi ”. 33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “ Omnes moriemur ”. 34 Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos. 35 Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios. 37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare. 40 Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. 42 Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. 43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; 44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet; 45 advena et mercennarius non edent ex eo. 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. 47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49 Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ”. 50 Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; 51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

Ex 12, 1-51





Verš 35
Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
Ex 3:21 - Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui.
Ex 11:2 - Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
Ž 105:37 - Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus.

Verš 5
Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis
Lv 1:3 - si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
Lv 22:21 - Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.
Mal 1:8 - Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,

Verš 8
et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.
Nm 9:11 - in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud,
1Kor 5:8 - Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Verš 46
In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.
Nm 9:12 - non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt.
Jn 19:36 - Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,

Verš 14
Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Ex 5:1 - Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ”.

Verš 40
Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Gn 15:13 - Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
Sk 7:6 - Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
Gal 3:17 - Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

Verš 18
Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,

Verš 20
Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ”.
Dt 16:3 - Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.

Verš 21
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “ Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.
Heb 11:28 - Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

Verš 23
Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
Heb 11:28 - Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

Verš 26
et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?",
Joz 4:6 - ut sit hoc signum inter vos. Quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: “Quid sibi volunt isti lapides?”,

Verš 28
et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
Heb 11:28 - Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

Verš 29
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Ž 78:51 - Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
Ž 105:36 - Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum.
Ž 135:8 - Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
Ž 136:10 - Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 30
Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.
Ž 105:8 - Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes,

Ex 12,1 - Nariadenie o pasche, čiže o slávení sviatku Veľkej noci, nedal Boh Mojžišovi po poslednej návšteve u faraóna, ale už niekedy prv, azda ešte začiatkom mesiaca nisana (alebo abíba), lebo spolu sa určuje aj to, že tento mesiac bude prvým mesiacom v roku. Nariadenie o pasche stalo sa teda pred de- siatym dňom a pred záhubou prvorodených. Lež svätopisec rozpravu o nariadení uvádza osve, aby nerušil rozprávanie o ranách. Začína nový úsek dejín Izraela, preto Boh mení aj začiatok ich roku. Doteraz sa rok u Izraelitov začínal mesiacom tišri (sept. – okt.), odteraz nový rok (náboženského kalendára) bude sa začínať na jar mesiacom siedmym (abíb – mesiac klasov, ktorý padal na jarnú rovnodennosť, teda marec – apríl). V Pentateuchu sa siedmy mesiac volá ešte starším názvom abíb, neskoršie dostáva meno nisan.

Ex 12,6 - V podvečer, doslovne medzi dvoma večermi. U Izraelitov sa deň končil západom slnka a vtedy nastával prvý večer. Východom večernice (Venuše) začínal sa nasledujúci deň a to bol druhý večer. Teda baránka mali obetovať 14. abíba v čase medzi západom slnka a východom večernice – v podvečer. Neskoršie v tento čas prinášala sa každodenná celostná žertva (Ex 29,39.41).

Ex 12,8 - Baránok sa zje v noci zo 14. na 15. abíb.

Ex 12,10-14 - Z baránka nesmie nič ostať, celý sa musí zjesť alebo potom spáliť, aby nedošlo k jeho zneucteniu, lebo Izraeliti po jeho zjedení odídu z Egypta. – Slávnosť veľkonočného baránka v Egypte má tú zvláštnosť, že sa predpisuje účastníkom, aby boli pripravení na cestu. Majú mať opásané bedrá atď. – Pascha je z hebrejského slova pesach a značí ,prechod'. Znamená, že Pán, keď prechádzal Egyptom a hubil prvorodených, popri izraelských domoch prešiel a ušetril ich od pohromy, pretože domy izraelské boli označené baránkovou krvou. Neskoršie pascha značí nielen prechod, ale aj veľkonočného baránka a samotnú veľkonočnú slávnosť, Veľkú noc.

Ex 12,15 - Príkaz jesť za sedem dní nekvasené chleby má symbolický význam. Znamená nový život, očistený od kvasu hriechov (1 Kor 5,8) a pripomína aj to, že Izraeliti narýchlo odišli z Egypta, keď už nemali kedy zaprávať na chlieb (Lv 23,6; Nm 28,7). "Vyhladený z Izraela" znamená nie usmrtený, ale vyobcovaný spomedzi Izraelitov.

Ex 12,22 - Yzop, písaný prv aj hyzop, nie je obyčajný yzop (Hysopus officinalis), ktorý nerastie v Palestíne, ale je to pyskatá rastlina, podobná rozkvitnutej chabzde. Chlpatými stonkami a vetvičkami pod kvetným kalichom môže nachytať hodne tekutiny. Rastie hojne v Palestíne: na skalnatých miestach a na rovnej kamenistej streche orientálnych domčekov. Zväzok yzopových vetvičiek mohol nahradiť naše kropidlo.

Ex 12,23 - Hubiteľ je anjel, ktorý je nástrojom Božím, čo bude hubiť prvorodených.

Ex 12,37 - "Šesťstotisíc mužov"– tento nadsadený počet môže reprezentovať počet všetkého izraelského ľudu v čase, keď sa tento biblický text (jahvistický prameň – J) zrodil (r. 950 pr. Kr.).

Ex 12,38 - Všelijaký ľud – to sú príslušníci iných národov: Arabi, Hyksósovia atď., ktorí mali dobrú príležitosť odísť z Egypta (Nm 11,4; Dt 29,10).