výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 11, 1-10

1 Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. 2 Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; 3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. 4 Et ait Moyses: “ Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; 5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. 7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar ”. Et exivit a pharaone iratus nimis. 9 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti ”. 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.

Ex 11, 1-10





Verš 2
Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
Ex 3:22 - Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum ”.
Ex 12:35 - Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.

Verš 3
dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.
Ex 12:36 - Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.

Verš 4
Et ait Moyses: “ Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;
Ex 12:29 - Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.

Verš 5
et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
Ex 12:12 - Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.

Verš 8
Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar ”. Et exivit a pharaone iratus nimis.
Ex 12:30 - Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.

Verš 10
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
Ex 9:16 - Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Rim 9:17 - Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.

Ex 11,2 - Pán bol prisľúbil Mojžišovi, že z Egypta odídu Izraeliti obohatení (pozri 3,22 a tiež 12,35). Ľudské srdce je v rukách Božích a Pán sa postaral, že Egypťania zmenili v krátkom čase, temer v okamihu, svoj nepriateľský postoj voči Izraelitom v neohraničenú žičlivosť. Dávali Izraelitom, čo si len žiadali.

Ex 11,4-8 - Nešťastie, čo zastihne egyptských prvorodených, bude trestom za to, že Egypťania nechceli prepustiť Izrael a že utláčali "prvorodeného Pánovho", izraelský národ. Žarnov, ručný mlyn. Skladal sa z dvoch hladkých kameňov. Na jeden sa nasypalo zrno a druhým sa po nasypanom zrne sem-tam pohybovalo. Táto práca bola ťažká a robievali ju obyčajne otrokyne alebo ženy. Hrozný nárek – orientálci prejavujú radosť a žalosť živšie ako my. Keď zahynie prvorodený, nádej rodiny, nárek je veľký a vzrastá do nezmerateľných rozmerov. Úžas sa zväčšuje aj tým, že nárek bude v každej egyptskej rodine. U Izraelitov však bude ticho, ani len pes nezaštekne, tam nikto z prvorodených nezomrie.