výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 27, 1-23

1 Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit: 2 “ Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, 3 quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium! 5 Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea. 6 Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 7 Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. 8 Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? 9 Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? 10 Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore? 11 Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. 12 Ecce vos omnes observastis, et quid sine causa vana loquimini? 13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. 14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. 15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. 16 Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta, 17 praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet. 18 Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. 21 Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22 Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet. 23 Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo.

Jób 27, 1-23





Verš 8
Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius?
Mt 16:26 - Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Lk 12:20 - Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.

Verš 9
Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia?
Jób 35:12 - Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Ž 18:41 - Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti.
Ž 109:7 - Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.
Prís 1:28 - Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,
Prís 28:9 - Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis.
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Jer 14:12 - Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos ”.
Ez 8:18 - Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ”.
Mi 3:4 - Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua.
Jn 9:31 - Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
Jak 4:3 - petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Verš 13
Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
Jób 20:29 - Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ”.

Verš 14
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
Dt 28:41 - Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem.
Oz 9:13 - Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.

Verš 15
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
Ž 78:64 - Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.

Verš 17
praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
Prís 28:8 - Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas.
Kaz 2:26 - Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.

Verš 19
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet.
Ž 49:17 - Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,

Verš 20
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
Jób 15:21 - Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
Jób 18:11 - Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.

Job 27,8 - Verš 8 doslovne znie: "Lebo načo ešte čaká bezbožník – až mu raz Božstvo vytrhne dušu?"

Job 27,18 - "Palác dal si postaviť sťa hniezdo". – Táto čiastka verša je v hebrejskom texte neistá. Niektorí prekladajú: dom si vystaval, aký má moľ (t. j. z hmoty nestálej, ktorá sa ide rozpadnúť, ako látka moľami zožratá). Iní zasa majú: Veď vybudoval si akoby z trávy dom… podobný chyžke, akú si schystá hájnik.