výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 17, 1-16

1 Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. 2 Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus? 3 Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam? 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur. 5 Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient. 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem. 7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. 8 Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur. 9 Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem. 10 Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. 11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. 12 Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux. 13 Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. 14 Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus. 15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ”.

Jób 17, 1-16





Verš 16
In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ”.
Jób 3:17 - Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Jób 30:23 - Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

Verš 10
Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
Jób 6:29 - Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.

Verš 11
Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei.
Jób 7:6 - Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.
Jób 9:25 - Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum;

Verš 6
Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem.
Jób 30:9 - Nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis in proverbium.

Job 17,5 - Verš uvádza porekadlo, ktoré vzniklo na Východe.

Job 17,8 - Vo veršoch sa javí ďalšia trpká irónia. "Poctiví a čistí" sú priatelia, ktorí sa pohoršia a žasnú nad údajným hriešnikom Jóbom, ktorého majú za vinníka jedine preto, lebo trpí. "Cesta spravodlivých" je v zmysle Jóbovho výsmechu všetko bezohľadné počínanie priateľov proti Jóbovi.

Job 17,12 - Moji priatelia by mi chceli nahovoriť, že noc mojich bolestí je vlastne už istým "svitom" môjho nádejného šťastia, a tak mi "noc obrátili na deň". Pritom neprestávajú ma pokladať za veľkého hriešnika, ktorý má konať len pokánie, aby sa všetko okolo neho zmenilo.