výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 28, 1-28

1 Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. 3 Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. 4 Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans. 5 Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem. 6 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. 7 Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis. 8 Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena. 9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. 10 In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius. 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit. 12 Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? 13 Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium. 14 Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. 15 Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. 16 Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. 17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. 18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. 19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur. 20 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet. 22 Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”. 23 Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. 24 Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. 25 Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus, 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit. 28 Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”.

Jób 28, 1-28





Verš 14
Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”.
Jób 28:22 - Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”.

Verš 15
Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
Prís 3:14 - melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.
Prís 8:11 - Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ”.
Prís 8:19 - Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo.
Prís 16:16 - Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.

Verš 20
Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae?
Jób 28:12 - Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae?

Verš 22
Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”.
Jób 28:14 - Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”.

Verš 25
Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura,
Prís 8:29 - quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae,

Verš 28
Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”.
Ž 111:10 - RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Prís 1:7 - Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Prís 9:10 - Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.

Job 28,1n - Umiestnenie a originálny význam tejto vsuvky 28. hl. v dialógu Jóbových priateľov zostáva nejasný. Pripomína Knihu prísloví 8,22 n., kde sa opisuje múdrosť ako "inšpirátorka" prvotných Božích diel a "osnovateľka" človeka. Táto kapitola ju oslavuje ako neprístupnú človeku. Kniha proroka Barucha preberá tú istú tému, ale hovorí o múdrosti, ktorá sa zjavila Izraelovi v Zákone. Jedná sa teda o múdrosť, ktorá má transcendentálnu povahu. Do nej sa vteľuje tajomstvo Božích ciest, ona je časťou atribútu Božej múdrosti. Teraz je tento atribút personifikovaný a hoci človek vyvíja veľké úsilie, aby ju dosiahol, jej tajomstvo, známe iba Bohu, ho presahuje.

Job 28,4 - Osnova je veľmi nejasná. Je porušená najskôr preto, že pisár pri odpisovaní nechápal, že sa tu opisuje, ako si preráža človek podzemné chodby do vnútra zeme, odkiaľ vynášal na svetlo cennú rudu. Mohlo by sa preložiť aj takto: Prerúbe údolia, akoby ich pílou (rezal) – po ktorých noha zabúda chodiť – pri čerpaní visia vzdialení od ľudí.

Job 28,17 - Sklo – používané v dávnej dobe na výrobu nádob alebo aj na výrobu ozdobných predmetov – pokladali za veľmi cennú a vzácnu hmotu.

Job 28,23-27 - Múdrosť ľudská je iba čiastočná a aj ona má svoj prameň jedine v Bohu.

Job 28,27 - Boh jediný je majiteľom všetkej múdrosti a výlučne on oznamuje ľuďom pravú múdrosť. Pravá múdrosť pre nich pozostáva v bázni Božej, t. j. v pokornom a vernom zachovávaní mravného zákona, ktorého pôvodcom je Boh.