výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 42, 1-16

1 Respondens autem Iob Domino dixit: 2 “ Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. 3 Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. 4 Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi. 5 Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te. 6 Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ”. 7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “ Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob ”. 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. 10 Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. 11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. 12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. 13 Et fuerunt ei septem filii et tres filiae; 14 et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii. 15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. 16 Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.

Jób 42, 1-16





Verš 3
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam.
Jób 38:2 - “ Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?
Ž 40:5 - Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium.
Ž 131:1 - Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.
Ž 139:6 - Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam.

Job 42,3 - Jób zopakuje Božie slová (porov. 38,2.3). Teraz ich už vzťahuje na seba. Reči Božie poučili Jóba, aby poznal, že všemohúcnosť a múdrosť Božia ostávajú pre človeka neprístupnými.

Job 42,5 - Predošlá Jóbova predstava o dokonalosti Božej bola nedostatočná, ba až veľmi nedokonalá. V tom zmysle sledoval Boha zďaleka. Teraz už poznáva, že Boh všetko koná podľa vopred stanoveného plánu, ktorý má svoj pôvod v nekonečnej Božej múdrosti. Iste tak múdro si počína Boh aj vtedy, keď na človeka dopustí utrpenie. Preto odvoláva Jób svoju doterajšiu netrpezlivosť a opovážlivosť, keď sa predtým chcel s Bohom pustiť do sporu.

Job 42,11 - "Baránok" (v pôvodine: qesita) nie je peniaz razený na spôsob našich mincí, ale tu ide o vzácny kov, ktorým sa platievalo v kusoch. Nevieme, akej bol veľkosti, a tak aj jeho hodnota bola akiste rozličná.