výhody registrácie

Kniha Sirachovcova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sir 14, 1-27

1 Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. 2 Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua. 3 Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? 4 Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. 5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis. 6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius; et haec redditio est malitiae illius. 7 Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. 8 Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas. 9 Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam. 10 Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae. 11 Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer. 12 Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. 13 Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei. 14 Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat. 15 Nonne aliis relinques res dolore partas et labores tuos in divisione sortis? 16 Da et accipe et oblecta animam tuam; 17 ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates. 18 Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; 19 sic generatio carnis et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur. 20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo; 21 et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo. 22 Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; 23 qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens; 24 qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens; 25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. 26 Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur; 27 protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.

Sir 14, 1-27





Sir 14,10 - Podľa gréckeho je takto:"Zlé oko závistlivo hľadí na chlieb,aj za svojím stolom trie biedu."

Sir 14,12 - Podľa hebrejského má 12b znieť: "Záväzok podsvetia nebol ti zjavený." To jest: nevieš, kedy bude smrť žiadať od teba svoje právo, a tak nemôžeš vedieť, kedy zomrieš. Podľa latinského: "človeku bol ukázaný zákon", t. j. každý vie, že sme smrteľní.

Sir 14,12 - – Tento verš má grécky text až v 18b:"Každý človek ako rúcho zostarieva,lebo je to odveký zákon: Isto zomrieš."

Sir 14,14 - Sir ukázal doteraz, kto užíva svoj majetok nesprávne. Odteraz poukazuje na správnu životosprávu: ako totiž správne užívať dary prírody a vôbec hodnoty. Sám život je už samo v sebe jedna z najväčších hodnôt. Treba si preto život múdro zariadiť, aby sme zažili v ňom aj radosti.

Sir 14,22-27 - Múdrosť si máme predstaviť ako osobu, po ktorej človek túži ako po svojej láske a nevie sa uspokojiť, kým ju nedostane. Láska k nej je šľachetná ako čistá láska milujúceho milovanej osobe.