výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 13, 1-59

1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum. 3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. 4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus. 5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. 6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. 7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum; 8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra. 9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10 et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore, 11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, 13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit. 15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est. 16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem, 17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet. 18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum, 19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti. 20 Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. 21 Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. 22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae; 23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet. 24 Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam, 25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. 26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. 27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; 28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae. 29 Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos. 30 Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. 31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. 32 Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis, 33 radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. 34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. 35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, 36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. 37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum. 38 Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint, 39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est. 40 Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est; 41 et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis. 43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. 44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. 45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". 46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra. 47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit, 48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto, 49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti. 50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus; 51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa, 52 et idcirco comburetur flammis. 53 Quod si eam viderit non crevisse, 54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis. 55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. 56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. 57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas. 58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt. 59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ”.

Lv 13, 1-59





Verš 45
Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!".
Nár 4:15 - SAMECH. “ Recedite! Pollutus est ”, clamaverunt eis; “ Recedite, abite, nolite tangere! ”. Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes: “ Non addent ultra ut incolant ”.

Lv 13,1 - Predpisy o malomocenstve a vyrážkach týkajú sa nielen človeka, ale aj zvierat a rozličných vecí. Nečistota malomocného nepokladá sa za mravnú nečistotu, nie je následkom hriechu. Táto hrozná choroba mala však veľmi rušivý vplyv medzi Božím ľudom, preto predpisy o nej sú veľmi prísne. V mnohých prípadoch nešlo o pravé malomocenstvo, ale iba o zjavy, kde vonkajšie náznaky boli podobné. Malomocenstvo zapríčiňuje bacil, veľmi podobný tuberkulóznym. Izraeliti ešte nevedeli liečiť malomocenstvo. Malomocného pokladali za zaživa mŕtveho. Malomocný bol vylúčený z ľudskej spoločnosti, aby nikoho nenakazil.

Lv 13,1-8 - Príznaky malomocenstva sú vyrážka na koži, jamky v koži a obelenie vlasov na tých miestach, ktoré sú zasiahnuté malomocenstvom. Malomocenstvo začína malými škvrnami, ktoré sa rýchlo šíria po celom tele. Vypadávajú vlasy, obočie, brada, ba aj zuby. Údy napuchnú a pomaly hnijú. Nemoc nie je bolestivá, spôsobuje však malátnosť a slabosť nielen tela, ale aj duše. Písmo rozoznáva dva druhy malomocenstva: vredovité alebo elefantiazis (Dt 28,27) a malomocenstvo biele, čiže mojžišské. O túto druhú formu malomocenstva ide na tomto mieste.

Lv 13,11 - V tomto prípade ide isto o malomocenstvo, a preto netreba, aby ho kňaz skúšal, "odlúčil".

Lv 13,33 - Má byť ostrihaný alebo oholený, aby sa lepšie zistilo, či sa vyrážka rozšírila. Preto neostrihali miesto napadnuté.

Lv 13,45 - Roztrhnutý odev a rozpustené vlasy sú známkami smútku (10,6; 21,10). Zakryť bradu alebo ústa je tiež znakom smútku (Ez 24,17.22; Mich 3,7). Volať bude: "Nečistý!", aby upozornil prechádzajúcich, žeby sa k nemu nepribližovali.

Lv 13,46 - Malomocní bývali oddelení, spolu sa však mohli schádzať aj bývať (2 Kr 7,3; Lk 17,12). Bývali mimo tábora.

Lv 13,47-59 - Pravdepodobne ide o škvrny alebo pleseň, ktorá sa objavila na šatstve, keď bolo na vlhkom mieste. Škvrny boli podobné škvrnám, aké sa zjavili na nemocnom človeku, ktorý trpel malomocenstvom.