výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 3, 1-17

1 Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. 2 Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 3 et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret, 4 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renes, auferet. 5 Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino. 6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum scilicet hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt. 7 Si agnum obtulerit coram Domino, 8 ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; 9 et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem, atque universum adipem, qui vitalibus adhaeret, 10 et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet. 11 Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino. 12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino, 13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, 14 tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret, 15 duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; 16 adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino. 17 Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis ”.

Lv 3, 1-17





Verš 11
Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino.
Lv 21:6 - Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
Lv 21:8 - Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
Lv 21:17 - “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
Lv 21:21 - Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
Lv 22:25 - De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ”.
Ez 44:7 - eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris
Mal 1:12 - Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”.

Verš 17
Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis ”.
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
Lv 7:26 - Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
Lv 17:10 - Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo.
Lv 17:14 - Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.

Verš 3
et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
Ex 29:13 - Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare;
Ex 29:22 - Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,

Verš 5
Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino.
Ex 29:25 - Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino.
Lv 6:12 - Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

Lv 3,1-17 - O pokojnej obete pozri úvod k Levitiku 2.1.3.Pokojná žertva je predobrazom mesiášskych časov, mesiášskych dobrodení (Mt 22,1–14; Jn 4,10–14). Pokojná žertva je aj predobrazom prevelebnej Sviatosti oltárnej (1 Kor 10,16–21).

Lv 3,3 - Najlepšie časti obetovali Pánovi; porov. Ex 29,13.

Lv 3,9 - Istý druh oviec na východe má tučný a veľmi mastný chvost (Ex 29,22), váži až niekoľko kg.

Lv 3,16 - Zakazovalo sa jesť z loja, ktorý mal byť pri pokojnej obete obetovaný. Ináč Izraeliti mohli jesť mastné časti zo zvierat, ktoré obyčajne zabíjali. Lenže krv nemali jesť nikdy.