výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 6, 1-23

1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit. 3 Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. 4 Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum. 5 Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 6 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 7 Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare: 8 tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. 9 Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. 10 Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto; 11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur ”. 12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 13 “ Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere; 14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino. 15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur; 16 omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo ”. 17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 “ Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est. 19 Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. 20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto; 21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. 22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est. 23 Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

Lv 6, 1-23





Verš 3
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.
Nm 5:6 - “ Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit;

Verš 14
quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.
Nm 15:4 - offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin,

Verš 15
Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;
Lv 2:9 - qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino.

Verš 18
“ Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.
Ex 29:37 - Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

Verš 26
Oz 4:8 - Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

Verš 30
Lv 4:5 - Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;
Heb 13:11 - Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

Lv 6,8-9 - Týmto veršom začína sa v hebrejskom texte 6. hlava. Vo veršoch 8–32 sa hovorí o celostných žertvách. Uvedené predpisy sa týkajú ponajviac kňazov. Celostnú žertvu obetovali každý deň, a to ráno a v podvečer (Ex 29,38–42). Ráno sa kládla obeta celá na oltár, večer len po čiastkach. Takto horela obeta celú noc. Cez deň konali aj iné obety, nebolo treba predlžovať rannú obetu.

Lv 6,14-18 - Okrem celostnej žertvy sa denne prinášali potravinové obety (Ex 29,40 n.). O pripomienke porov. 2,2. K v. 18 pozri Ex 29,37; 30,29. O víne sa tu nehovorí, hoci aj ono sa pridávalo k celostným žertvám. Ale kňazom sa zakazovalo piť v službe akýkoľvek opojný nápoj (Lv 10,8). Zasvätený – osoby a veci, ktoré prišli do dotyku s posvätnými predmetmi vo svätyni alebo s obetou, boli sväté, zasvätené. Také veci prináležali svätyni a osoby museli sa očistiť a obetou vykúpiť (Ex 29,37).

Lv 6,19-23 - Túto obetu neskoršie, ako píše Jozef Flávius, veľkňaz prinášal denne, a to ráno a večer (Ant. Jud. III,10,7). "Synovia" Áronovi v užšom zmysle sú všetci jeho nástupci v úrade veľkňazskom, lebo len veľkňazi boli skutočne pomazaní. V širšom zmysle jeho synmi sú ostatní kňazi. Desatina efy je gomer, t. j. 3,6 litra pozri Ex 16,36.

Lv 6,24-30 - Tieto verše doplňujú predpisy o obetách za hriech (4,24.29.33). Obetné zvieratá, usmrcovali sa na severnej strane, pozri 1,1. Do hlinenej nádoby ľahko vsiakne tekutina, preto nádobu po použití zničili. Vo verši 30 sa myslí na obety za veľkňaza (4,5; 16,14) a za celý národ (4,16; 16,15), ako aj na obetu v deň zmierenia (16,27). V tých prípadoch obety prinášali aj za hriechy kňazov, preto nemali na nich podiel.