výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 19, 1-31

1 In diebus illis non erat rex in Israel. 1 Fuit quidam vir Levi tes habitans ut advena in extrema parte montis Ephraim, qui accepit concubinam de Bethlehem Iudae. 2 Quae irritata reversa est in domum patris sui in Bethlehem mansitque apud eum quattuor mensibus. 3 Secutusque est eam vir suus volens loqui ad cor eius et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos. Quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quem cum socer eius vidisset, occurrit ei laetus 4 et retinuit hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter. 5 Die autem quarto, cum de nocte consurrexissent, et ille proficisci vellet, socer ait ad eum: “ Gusta prius pauxillum panis et conforta cor tuum et sic proficisceris ”. 6 Sederuntque ambo simul et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: “ Quaeso te, ut hodie hic maneas, pariterque laetemur ”. 7 At ille consurgens coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere. 8 Mane autem facto, quinta die parabat Levites iter; cui socer rursum: “ Oro te, inquit, ut confortes cor tuum”. Et tardabant, donec declinaret dies; et ambo comederunt simul. 9 Surrexitque adulescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer eius pater puellae: “ Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum; manete apud me etiam hodie, pernocta hic et esto laeto animo, et cras mane proficiscemini, ut vadas in domum tuam ”. 10 Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. 11 Iamque aderant iuxta Iebus, et dies mutabatur in noctem; dixitque puer ad dominum suum: “ Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebusaeorum et maneamus in ea ”. 12 Cui respondit dominus: “ Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa ”. 13 Dixitque puero suo: “Veni, accedamus ad unum de locis et manebimus in Gabaa aut Rama ”. 14 Transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter; occubuitque eis sol iuxta Gabaa, quae est in tribu Beniamin. 15 Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. 16 Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. 17 Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: “ Unde venis et quo vadis? ”. 18 Qui respondit ei: “ Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere 19 habentem paleas et pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio ”. 20 Cui respondit senex: “ Pax tecum sit! Ego praebebo omnia, quae necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas ”. 21 Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. 22 Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “ Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo ”. 23 Egressusque est ad eos senex et ait: “ Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia. 24 Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam; educam eas ad vos, ut humilietis eas et faciatis eis, quod vobis placuerit; tantum, obsecro, ne scelus hoc operemini in virum ”. 25 Nolebant acquiescere sermonibus eius; quod cernens homo apprehendit et eduxit ad eos concubinam suam. Qua cum abusi essent et tota nocte ei illusissent, dimiserunt eam mane. 26 At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. 27 Mane facto surrexit homo et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam; et ecce concubina eius iacebat ante ostium, sparsis in limine manibus. 28 Cui ille loquebatur: “ Surge, ut ambulemus ”. Qua nihil respondente, intellegens quod erat mortua, tulit eam et imposuit asino; reversusque est in domum suam. 29 Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. 30 Quod cum vidissent singuli, conclamabant: “ Numquam res talis facta et visa est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus! ”. Praeceperat enim viris, quos miserat, dicens: “ Haec dicite omni viro Israel: Si factum est quidquam tale ex die, quo ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, usque ad praesentem diem? Attendite ad hoc, consiliamini et decernite quid facto opus sit!”.

Sdc 19, 1-31





Verš 1
In diebus illis non erat rex in Israel.
Sdc 17:6 - In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Sdc 18:1 - In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Sdc 21:25 - In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.

Verš 22
Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “ Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo ”.
Gn 19:4 - Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
Oz 9:9 - Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
Oz 10:9 - Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?

Sdc 19,10 - Miesto "osedlané" má Vg: "zaťažené", t. j. bremenami. – Z Betlehema do Jeruzalema (Jebuz – pomenovanie toto sa stalo asi podľa obyvateľov mesta: Jebuzejci) sú 2 hod. cesty. – Levita sa vybral z Betlehema neskoro odpoludnia, asi 3 hod. pred západom slnka.

Sdc 19,11-14 - Miesto "prenocujme v ňom" má Vg: "zostaňme v ňom". (Obdobne vo v. 6.) Gabaa (Gib’á), dnes Tell el-Fúl, Joz 18,28. – Rama, dnes er-Rám, Joz 18, 25. Obidve mestá sú asi na 8 km vzdialené na sever od Jeruzalema a 2 1/2 km od seba. – V Palestíne je súmrak kratší než u nás; po západe slnka čoskoro nastáva noc.

Sdc 19,15 - "Na námestí mesta", t. j. na širokej ulici, kde sa sústreďoval život obyvateľstva, takže každý ich mohol vidieť a ponúknuť im pohostinstvo. Nedostatok pohostinstva bol nielen zlým znamením, ale aj hanbou pre celé mesto, keď sa musel pocestný zložiť na noc len na ulici.

Sdc 19,18 - "Do Pánovho domu" treba čítať podľa LXX: "do svojho domu", t. j. domov. Či sa chcel staviť levita na spiatočnej ceste vo svätyni, ktorá bola v Betele (alebo v Šíle)?

Sdc 19,19 - "Tvoja služobnica" a "tvoj služobník" sú zdvorilostné výrazy. "Vôbec nič nám nechýba" a Vg dodáva: "iba prístrešie".

Sdc 19,21 - Porov. Gn 18,4; 24,32.

Sdc 19,22 - Hriech Benjamínovcov bola sodomia, protiprirodzená pohlavná rozkoš. Porov. Gn 19,4–8.

Sdc 19,23 - Starec, ako hostiteľ, mal povinnosť hájiť všetkých svojich hostí proti bezpráviu, teda nielen muža, ale aj jeho manželku. V podobnom postavení bol kedysi Lot (Gn 19,8).

Sdc 19,25 - Levita ("muž") obetoval svoju vedľajšiu ženu, aby znemožnil hriech proti prírode a tiež aby zachránil aj seba.

Sdc 19,29 - Na 12 kusov vzhľadom na 12 kmeňov Izraelových, aby sa tak o zločine dozvedel všetok Izrael a žiadal potrestať vrahov.

Sdc 19,30 - Miesto "Premýšťajte o tom…" má Vg.: "Podajte úsudok a uzneste sa, čo treba robiť", t. j. aby sa už nikdy také niečo nestalo.