výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 11, 1-40

1 Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “ Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es ”. 3 Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo. 4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. 5 Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob. 6 Dixeruntque ad eum: “ Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon ”. 7 Quibus ille respondit: “ Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi ”. 8 Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: “ Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad ”. 9 Iephte quoque dixit eis: “ Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester ”. 10 Qui responderunt ei: “ Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus ”. 11 Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. 12 Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “ Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam? ”. 13 Quibus ille respondit: “ Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam ”. 14 Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: 15 “ Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon. 16 Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; 17 misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades 18 et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab. 19 Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”. 20 Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat. 21 Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, 22 universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem. 23 Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius? 24 Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem. 25 Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum? 26 Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon ”. 28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. 29 Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. 30 Votum autem vovit Domino dicens: “ Si tradideris filios Ammon in manus meas, 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino ”. 32 Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius. 33 Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. 34 Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. 35 Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “ Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero ”. 36 Cui illa respondit: “ Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon ”. 37 Dixitque ad patrem: “ Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis ”. 38 Cui ille respondit: “ Vade! ”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.

Sdc 11, 1-40





Verš 1
Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad.
Heb 11:32 - Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,

Verš 15
“ Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon.
Nm 21:13 - quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
Dt 2:9 - Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem.
Dt 2:19 - et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem.

Verš 17
misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades
Nm 20:17 - obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos ”.

Verš 19
Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”.
Dt 2:26 - Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:
Nm 21:22 - “ Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ”.

Verš 22
universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem.
Dt 2:36 - Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,

Verš 25
Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum?
Nm 22:2 - Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo,

Sdc 11,1 - Vg: "Toho času bol Jefte…, muž veľmi silný a bojovný…" Jefte (hebr. Jiftách – "[Boh] otvára", pravdepodobne materské lono) pochádzal – ako aj Jair – zo Zajordánska. Nebol synom vedľajšej ženy Galaádovej (porov. Abimelecha, 8,31; 9,18), ale skutočným ľavobočkom.

Sdc 11,2 - Ľavoboček nededil po otcovi (Gn 21,10), ale otec mu mohol dať dary.

Sdc 11,3 - Porov. Abimelecha 9,4 a Dávida 1 Sam 22,2; 23,1 nn.; 25; 27,7. – Krajinu Tob treba hľadať v oblasti jordánskych prameňov, niekde severovýchodne od Genezaretského jazera.

Sdc 11,11 - V Masfe v Zajordánsku (10,17) bol asi oltár Pánov (porov. Gedeonov oltár v Efre 6,24). Jefte a starší galaádski uzavreli zmluvu, ktorú spečatili obetou.

Sdc 11,16-20 - Porov. Ex 13,18; Nm 14,25; 20,14 – 21,22. – V Nm 20,14–21 sa však nehovorí, že by boli vyslali poslov aj k moabskému kráľovi. – Jasa (Jachsa, Jachas, Nm 21,23; Dt 2,32; Joz 13,18), severne od Arnona.

Sdc 11,24 - Kamoš (Chamos) bol miestnym bohom Moabska (Nm 21,29; 1 Kr 11,7.33; 2 Kr 23,13; Jer 48,7.13.46). Bohom Amončanov bol zas Milkom (2 Sam 12,30). Podľa vtedajšieho názoru národní bohovia boli majiteľmi zeme, ktorú ten alebo onen národ obýval. Jefte sa stavia na stanovisko nepriateľa. Pre svojho Boha Jahveho si nárokuje také práva, aké prisudzujú Amončania svojmu bohu Kamošovi.

Sdc 11,25 - O Balakovi pozri Nm 22 – 24. Nebojoval proti Izraelitom, lebo mu to bolo znemožnené, ale mal k tomu najlepší nábeh.

Sdc 11,26 - Hesebon, východne od ústia Jordána do Mŕtveho mora. – Aroer, pozri Joz 12,2; 13,25.

Sdc 11,27 - "Po práve rozsúdi", t. j. dá zvíťaziť v boji tomu, kto má právny nárok na spornú zem.

Sdc 11,29 - Porov. 3,10; 6,34; 14,6.19.

Sdc 11,30 - Predmetom sľubu Jefteho je ľudská obeta. – Mojžišov zákon síce výslovne zakazoval ľudské obety, ale Jefte, ako syn smilnice, ktorý nemal dostatočnej náboženskej výchovy a neskoršie ako vojak a vodca lupičskej družiny veľmi málo sa dopočul o zákone Pánovom, ľahko sa mohol dať zviesť zvyklosťou okolitých pohanských národov, u ktorých boli ľudské obety nielen v obyčaji, ale aj vysoko cenené. Ba Jefte videl v takomto čine prejav veľkodušnosti. Z v. 39 vysvitá, že pri sľube nemyslel na obetu vlastnej dcéry, čo zmierňuje krutosť daného sľubu. Niet pochybnosti, že v jeho dobe bola prísaha vecou presvätou, preto si pokladal za povinnosť sľub vyplniť. – Sväté písmo jeho čin nijako neschvaľuje, ba skôr kára, keď hovorí, že jej urobil tak, ako bol sľúbil (v. 39). Z toho jediného prípadu nábožensky nevzdelaného vojaka a polopohana sa nedá uzavierať, že by bolo bývalo u Izraelitov rozšírené všeobecné presvedčenie o zvláštnej cene ľudskej obety pred Bohom, keď oproti tomu máme v zákone Mojžišovom výslovný zákaz takých obetí (Dt 12,31).

Sdc 11,33 - Miesto "až po Abel Keramim" má Vg: "a až k Abelu, ktorý je posiaty vinicami". – Menit (Minnith), asi na mieste dnešného Chirbet Beddih, 6 km severovýchodne od Hesebona. – Abel Keramim (Abhél Kerámín) ležal podľa Euzébia asi 15 km od Filadelfie (Rabboth Ammon).

Sdc 11,34 - Porov. 1 Sam 18,6 nn.; Ex 15,20 n. Podľa Lv 27,2.5 mohol Jefte vykúpiť svoju dcéru za 10 lotov, ale Jefte o tom nevie. Nový to doklad jeho náboženskej nevzdelanosti.

Sdc 11,36 - Keďže dcéra sa ochotne a bez váhania podrobuje otcovej vôli, vidieť z toho, že bola tiež presvedčená o záväznosti prísahy danej Bohu. Zásada to správna, ale v tomto prípade učinený sľub nezaväzoval.

Sdc 11,37 - Chce "oplakať svoje panenstvo", nie predčasnú smrť, ale to, že musí zomrieť bez potomstva, bez nádeje, že bude žiť tu na zemi aj po smrti vo svojich deťoch a detných deťoch.