výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 2, 1-23

1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “ Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, 2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? 3 Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ”. 4 Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. 5 Et vocatum est nomen loci illius Bochim (id est locus Flentium); immolaveruntque ibi hostias Domino. 6 Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. 7 Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. 8 Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; 9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas. 10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. 11 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim 12 ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum 13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth. 14 Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; 15 sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt. 16 Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus; 17 sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria. 18 Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum. 19 Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare consueverant. 20 Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “ Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, 21 et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est; 22 ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non ”. 23 Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit nec tradidit in manibus Iosue.

Sdc 2, 1-23





Verš 1
Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “ Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
Gn 17:7 - Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
Dt 29:14 - sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt.

Verš 2
ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis?
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
Dt 12:3 - Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.

Verš 3
Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ”.
Joz 23:13 - iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
Ex 23:33 - Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”.
Ex 34:12 - Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
Dt 7:16 - Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

Verš 6
Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram.
Joz 24:28 - Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.

Verš 14
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis;
Ž 44:12 - Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos.
Iz 50:1 - Haec dicit Dominus: “ Ubinam est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra.

Verš 15
sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt.
Lv 26:1 - “ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Dt 28:1 - Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,

Verš 19
Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare consueverant.
Sdc 3:12 - Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini.

Verš 21
et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est;
Joz 23:13 - iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

Sdc 2,1-5 - O "Pánovom anjelovi" pozri Joz 5,14.16. – Anjel prichádza z Galgaly, izraelského to táborišťa, do Bochima. – Ku "zmluve, ktorú nezruší Pán naveky", porov. Ex 34,10 n. Izraeliti nesplnili podmienky vzájomnej zmluvy, preto ani Jahve nie je povinný splniť svoje prísľuby. Porov. Ex 23, 29–32; Dt 7,1–5; 12,3.

Sdc 2,6-9 - V. 6 je len málo rozšírený Joz 24,28. – V. 7 – Joz 24,31; v. 8 – Joz 24,29; v. 9 – Joz 24,30.

Sdc 2,11 - "Čo je zlé v Pánových očiach" – úcta cudzích bohov, modlárstvo. Porov. Dt 4,25; 17,2; 31,18.29; Sdc 3,7; 4,1; 6,1; 10,6; 13,1. – "Ba’al" pôvodne znamená ,pán', potom meno boha kanaánskych národov. Pod množným číslom sa rozumejú viacerí takíto miestni bohovia, ktorí mávali svoje zvláštne označenie, ako: Ba’al Sidón – Pán Sidona, Ba’al sidonský; Ba’al Sór – Ba’al týrsky. – "… národy, ktoré boli okolo nich", národy, s ktorými sa miešali. Porov. 1,21–35.

Sdc 2,13 - "'Aštóreth", Aštarta (množ. čís. "'aštaróth"), kanaánska bohyňa plodnosti, uctievaná aj u iných Semitov (napr. asýrska Ištar). Ako uctievali viacerých bálov, tak boli známe rôzne aštarty. K jej úcte stavali na výšinách alebo pod košatými stromami drevené stĺpy, koly ("ašery" alebo kamenné ihlany "maseby"), ktoré sa ukončievali znázornením bohyne. Niekedy zámenou Aštarta býva nazývaná Ašerou. Porov. 3,7.

Sdc 2,16 - V núdzi vzbudzoval Jahve sudcov Izraelitom. Sloveso "šáfat", od ktorého je odvodené meno šofét – sudca, znamená nielen súdiť, ale predovšetkým vysluhovať spravodlivosť, dopomáhať niekomu ku spravodlivosti a potom: vyslobodiť (1 Sam 24,16; 2 Sam 18,19.31). Izraelskí "sudcovia" boli pomstitelia krívd popáchaných na ľude, potom jeho vodcovia a osloboditelia a konečne vládcovia (nie však dediční). Porov. 2,18; 3,9.15.31.

Sdc 2,17 - Smilstvo – modlárstvo. Porov. Ex 34,15 n.; Lv 17,7; 20,6; Dt 31,16. – Cesta – spôsob života, mravy.

Sdc 2,21 - Jahve sa zaviazal, že vydá kanaánske národy do rúk Izraelitov (Ex 23,31). Tento Boží prísľub bol však viazaný na podmienku, že Izraeliti budú ctiť len jediného, pravého svojho Boha. Keďže nesplnili podmienku, nemôžu čakať ani splnenie prísľubu, ba naopak trest. Trest aj došiel, ktorý je zároveň skúškou Izraela (v. 22).