výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 20, 1-48

1 Egressi sunt itaque omnes fi lii Israel et pariter congrega ti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha. 2 Omnisque populi anguli et cunctae tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt: quadringenta milia peditum pugnatorum. 3 Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset, 4 respondit: “ Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. 5 Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. 6 Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel. 7 Adestis omnes, filii Israel: decernite quid facere debeatis ”. 8 Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: “ Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, 9 sed hoc contra Gabaa in commune faciemus secundum sortem: 10 decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur ”. 11 Convenitque universus Israel ad civitatem quasi unus homo, eadem mente unoque consilio, 12 et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: “ Quale nefas in vobis repertum est! 13 Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel ”. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, 14 sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. 15 Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. 16 In universo hoc populo erant septingenti viri electi, qui sinistra pro dextra utebantur et sic fundis lapides ad certum iaciebant, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. 17 Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. 18 Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “ Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? ”. Quibus respondit Dominus: “ Iuda ascendet primus ”. 19 Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; 20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. 21 Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. 22 Rursum filii Israel confortati in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt, 23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: “ Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non? ”. Quibus ille respondit: “ Ascendite ad eos ”. 24 Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, 25 eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. 26 Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas 27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, 28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: “ Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? ”. Quibus ait Dominus: “ Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras ”. 29 Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa 30 et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt. 31 Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros. 32 Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. 33 Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. 34 Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. 35 Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. 36 Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant. 37 Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii. 38 Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. 39 Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros. 40 Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri, 41 cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. 42 Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis, 43 atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa. 44 Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores. 45 Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia. 46 Et sic factum est ut omnes, qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi. 47 Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor. 48 Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.

Sdc 20, 1-48





Verš 16
In universo hoc populo erant septingenti viri electi, qui sinistra pro dextra utebantur et sic fundis lapides ad certum iaciebant, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Sdc 3:15 - Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.

Verš 47
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
Sdc 21:13 - Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem.

Verš 13
Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel ”. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum,
Sdc 19:22 - Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “ Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo ”.
Oz 9:9 - Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
Oz 10:9 - Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?

Verš 29
Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa
Joz 8:4 - praecepitque eis dicens: “Collocamini in insidiis post civitatem nec longius recedatis ab illa; et eritis omnes parati.

Sdc 20,1 - "Zhromaždili sa ako jeden muž" (t. j. jednomyseľne), aby súdili zločin podľa práva, Nm 15,33. Porov. Joz 20,6. – "Od Dana až po Bersabu" (Dan a Bersabe, najsevernejší a najjužnejší bod Palestíny), teda celé Predjordánsko. Pridala sa aj "krajina Galaád", Zajordánsko. – Masfa (Mispa), 7 km severozápadne od Jeruzalema v území Benjamínovom.

Sdc 20,12-14 - Hoci pravými vinníkmi boli len Gabaončania, predsa volajú na zodpovednosť celý kmeň Benjamínov. Robia tak podľa vtedajšieho názoru o kolektívnej zodpovednosti. Porov. 15,3.6.

Sdc 20,22 - Miesto "vzchopilo sa" má Vg: "dôverujúc sile i počtu". – V. 23 patrí časove pred v. 22. Do Betela (asi na 4 hod. cesty od Gabay severne) išli len zástupcovia ľudu. Plakali v tom povedomí, že sami si zavinili porážku nejakým previnením.

Sdc 20,26 - "Zápalné obety" mali význam zmierny; "pokojné obety" boli zas obetami prosby – prosili o víťazstvo.

Sdc 20,31 - Izraeliti len predstierali svoj ústup, a to podľa vopred dohovoreného plánu. Utekali po cestách na sever (cesta z Gabay "do Betela") a na východ (cesta, ktorá vystupovala z jordánskej kotliny "do Gabay").

Sdc 20,35 - Gabaončanov bolo 700 a ostatných Benjamínovcov 25 000 (v. 15 n.), teda spolu: 25 700; z toho padlo 25 100 mužov. Zostalo ich po boji 600 (v. 47).

Sdc 20,36 - V. 36a pokračuje až vo v. 47. Od v. 36b až po 46 je veľká vložka, ktorá podrobnejšie popisuje vyššie spomenutú porážku Benjamínovcov.

Sdc 20,39-42 - Porov. v. 31–33. – Pomocou zálohy, ktorá bola podpálila mesto, zovreli Izraeliti Benjamínovcov z dvoch strán.

Sdc 20,43-46 - Porov. v. 35.42. – Skala "Remon", dnes Rammon, 5 km východne od Betela. – Miesto Gidom (Gideom) je neznáme.

Sdc 20,48 - Nakoniec sa obrátili Izraeliti proti ostatným Benjamínovcom, ktorí sa nezúčastnili boja. Na týchto vykonali kliatbu ("chérem") ako kedysi na kanaánskych mestách (Dt 2,34; 3,6; Joz 6,17 nn.).