výhody registrácie

List Títovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Tít 2, 1-15

1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam. 2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. 3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes, 4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, 5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. 6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. 7 In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, 8 in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, 10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. 11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, 13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. 15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!

Tít 2, 1-15





Verš 3
Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,
1Tim 2:9 - similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
1Pt 3:3 - quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
1Tim 5:13 - simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.

Verš 5
prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
Gn 3:16 - Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.
1Kor 14:34 - mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
Ef 5:22 - Mulieres viris suis sicut Domino,
Kol 3:18 - Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
1Pt 3:1 - Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,

Verš 7
In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,
1Tim 4:12 - Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.

Verš 8
in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
1Pt 2:12 - conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
1Pt 2:15 - quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
1Pt 3:16 - sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

Verš 9
Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,
Ef 6:5 - Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
Kol 3:22 - Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
1Tim 6:1 - Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
1Pt 2:18 - Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.

Verš 12
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
Ef 1:4 - sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
Kol 1:22 - nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
2Tim 1:9 - qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
1Jn 2:16 - quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.

Verš 13
exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;
1Kor 1:7 - ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
Flp 3:20 - Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,

Verš 14
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
Gal 1:4 - qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
Ef 2:10 - Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

Verš 15
Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
1Tim 4:12 - Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

Tit 2,5-7 - Túto náuku Pavol podrobne vysvetľuje v Gal a Rim. Krst znovuzrodzuje (porov. Jn 3, 5) a obnovuje (porov. 2 Kor 5, 17).

Tit 2,9 - "Nech neprotirečia," totiž v tom, na čo majú páni právo, čo nie je proti Božej vôli. Porov. Ef 6, 5; Kol 3, 22; 1 Pt 2, 18.

Tit 2,9 - Porov. 1 Tim 1, 4.

Tit 2,10 - "Bludár" alebo sektár, doslovne "heretik" (z gr. hairetikós), je výraz vzatý z terminológie súvekých filozofických škôl. V Cirkvi je heretikom podľa etymológie ten, čo "vyberá" iba niektoré pravdy na škodu druhým, z čoho sú sekty a rozdelenia. Pavol tu nepochybne myslí na kresťanov zo židovstva, ktorí sa už predtým presťahovali na Krétu, a hoci celkom neodpadli od Cirkvi, prejavovali bludné názory. Odsudzujú sa takto sami, totiž svojím svedomím, lebo sa nemôžu ničím ospravedlniť, keďže boli na omyly upozornení.

Tit 2,12 - Božia milosť osvecuje, poúča a dáva silu, aby sme mohli premôcť zlo a konať dobro.

Tit 2,12 - Tychikus sa spomína častejšie v Novom zákone (Sk 20, 4; Ef 6, 21; Kol 4, 7; 2 Tim 4, 12). O Artemasovi, ktorého meno sa uvádza iba v tomto texte Nového zákona, nevieme nič bližšie. Nikopol bolo mesto v západnom Epire na pobreží Jadranského mora.

Tit 2,13 - "Boha a nášho Spasiteľa Ježiša Krista." Jasné potvrdenie, že Kristus je Boh.

Tit 2,13 - Kto to bol Zenas, nevieme nič podrobnejšie. Apollo je asi ten istý, o ktorom hovoria Sk 18, 24–28; 1 Kor 1, 12; 3, 4–5; 4, 6; 16, 12. Zenas a Apollo asi zaniesli Títovi tento list.