výhody registrácie

List Títovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Tít 3, 1-15

1 Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3 Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. 8 Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; 9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. 10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, 11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus. 12 Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. 15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis.

Tít 3, 1-15





Verš 1
Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
Rim 13:1 - Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
1Pt 2:13 - Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti

Verš 2
neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Flp 4:5 - Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.

Verš 3
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
1Kor 6:11 - Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
Ef 2:1 - Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,
Kol 3:7 - in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
1Pt 4:3 - Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.

Verš 5
non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
Ef 1:4 - sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
2Tim 1:9 - qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
Rim 3:20 - quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Rim 3:28 - Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Rim 4:2 - Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.
Rim 4:6 - sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
Rim 9:11 - cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Rim 11:6 - Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Ef 2:9 - non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Sk 15:11 - Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”.
Ef 2:4 - Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

Verš 6
quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,
Ez 36:25 - et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

Verš 9
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 4:7 - profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
1Tim 6:20 - O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.

Verš 10
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Rim 16:17 - Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
2Sol 3:6 - Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
2Tim 3:5 - habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
2Jn 1:10 - Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;

Verš 12
Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Ef 6:21 - Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
2Tim 4:12 - Tychicum autem misi Ephesum.

Verš 13
Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit.
Sk 18:24 - Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
1Kor 1:12 - Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.