výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 2, 1-23

1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes: “ Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum ”. 3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: 6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel" ”. 7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; 8 et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ”. 9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. 12 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”. 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: “ Ex Aegypto vocavi filium meum ”. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. 17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: 18 “ Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ”. 19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”. 21 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. 22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae 23 et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.

Mt 2, 1-23





Verš 1
Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
Lk 2:4 - Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,

Verš 18
“ Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ”.
Jer 31:15 - Haec dicit Dominus: “ Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt ”.

Verš 23
et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.
Iz 11:1 - Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
Iz 60:21 - Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
Za 6:12 - et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.

Verš 6
"Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel" ”.
Mi 5:2 - Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
Jn 7:42 - Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.

Verš 15
et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: “ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
Oz 11:1 - Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.

Mt 2,1 - Náš kresťanský letopočet (aera Dionysia) kladie Ježišovo narodenie o niekoľko rokov neskôr, ako sa Ježiš skutočne narodil. Narodil sa totiž ešte za kráľa Herodesa Veľkého a ten kraľoval nad Judeou, Idumeou a Samáriou od roku 37 do roku 4 pred Kr. Zomrel krátko pred Veľkou nocou (začiatkom apríla) roku 4 pred Kr. v Jerichu, kde strávil zimu ťažko chorý. Ježiš sa teda narodil ešte pred rokom 6 alebo 7 pred kresťanským letopočtom. Chybu v počítaní urobil mních Dionýzius v 6. storočí.

Mt 2,2 - Mudrci sa v gréckom texte volajú »mágoi« (mágovia). Pomenovanie označuje perzských kňazov, ktorí pre svoju učenosť boli aj kráľovskými poradcami. Zaoberali sa prírodovedou, najmä hvezdárstvom a veštením z polohy hviezd. Božia prozreteľnosť ich zjavom nezvyčajnej hviezdy priviedla k nohám novonarodeného Kráľa a Spasiteľa. Nevedno, koľko ich bolo. Z počtu darov sa usudzuje, že boli traja.

Mt 2,6 - Mich 5, 1.

Mt 2,15 - Oz 11, 1.

Mt 2,18 - Jer 31, 15.Ráchel mala iba dvoch synov: Jozefa a Benjamína. Tu akoby zastupovala matky vyvoleného národa, ktoré žalostne nariekajú, keď ich synov odvádzali do krutého zajatia. Tomuto náreku boli podobné výkriky betlehemských matiek, keď im vraždili ich synov. Ráchel bola pochovaná vedľa cesty vedúcej do Betlehema.

Mt 2,23 - Toto upozornenie na prorocké slovo sa zakladá pravdepodobne na podobnosti slov Nazaret (i Nazara) a »nezer«. »Nezer« sa vyskytuje u proroka Izaiáša (11, 1) a znamená ratolesť, ktorá vyrastie z koreňa rodu Jesseho. Tento »výhonok« alebo »ratolesť« označuje Mesiáša. Aj meno Nazaret pochádza z toho istého koreňa.