výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 18, 1-34

1 In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”. 2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum 3 et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. 5 Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. 6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. 7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! 8 Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. 12 Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? 13 Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. 15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; 16 si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; 17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. 19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”. 21 Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”. 22 Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies. 23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. 25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. 26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. 27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”. 29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”. 30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. 32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; 33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?”. 34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.

Mt 18, 1-34





Verš 1
In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”.
Mk 9:34 - At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
Lk 9:46 - Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
Lk 22:24 - Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.

Verš 3
et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Mt 19:14 - Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”.
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
1Pt 2:2 - sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Verš 4
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.
1Pt 5:6 - Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,

Verš 5
Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Mk 9:37 - “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
Lk 9:48 - et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.

Verš 6
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
Mk 9:42 - Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
Lk 17:2 - Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

Verš 7
Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!
1Kor 11:19 - Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
Mt 26:24 - Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”.
Sk 2:23 - hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
Sk 4:27 - Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel

Verš 8
Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Dt 13:6 - Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
Mt 5:29 - Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Mk 9:43 - Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.

Verš 10
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
Ž 34:7 - ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.

Verš 11
Lk 19:10 - venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.

Verš 12
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit?
Lk 15:4 - “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?

Verš 15
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;
Lv 19:17 - Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Prís 17:10 - Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum.
Lk 17:3 - Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;
Jak 5:19 - Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,

Verš 16
si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
Nm 35:30 - Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
Dt 17:6 - In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
Dt 19:15 - Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
Jn 8:17 - Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
2Kor 13:1 - Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Heb 10:28 - Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

Verš 17
quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
2Sol 3:14 - Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
1Kor 5:9 - Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
2Sol 3:14 - Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;

Verš 18
Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.
Mt 16:19 - Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”.
Jn 20:23 - Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.

Verš 35
Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.
Mt 6:14 - Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
Mk 11:26 -
Jak 2:13 - Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.

Verš 20
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”.
Lk 24:15 - Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
Lk 24:36 - Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.

Verš 21
Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”.
Lk 17:4 - et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.

Verš 22
Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
Mt 6:14 - Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
Mk 11:25 - Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
Kol 3:13 - supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;

Verš 25
Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.
Mt 5:25 - Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.

Mt 18,1-11 - Mk 9, 33–37.42–47; Lk 9, 46–48; 17, 1–2.

Mt 18,7 - Pohoršenie – zlé slovo, zlý príklad a vôbec všetko, čo iného zvádza na hriech. Vždy budú ľudia, ktorí svoju slobodu zneužijú na zlé.

Mt 18,11 - Tento verš je interpolácia z 19, 10. Neovulgáta ho vynecháva. V niektorých rukopisoch sa nachádza v znení: "Syn človeka totiž prišiel zachrániť, čo sa stratilo."

Mt 18,12-14 - Lk 15, 4–7.

Mt 18,16 - Porov. Dt 19, 15.

Mt 18,18 - Ako predtým (Mt 16, 19) prisľúbil Ježiš Petrovi najvyššiu moc v Cirkvi, teraz dáva celému zboru apoštolov zákonodarnú a sudcovskú moc. Táto moc prešla na nástupcov apoštolov – na biskupov, ktorých Boh ustanovil, aby spravovali jeho Cirkev (Sk 20, 28). Slová "nech ti je ako pohan a mýtnik" (v. 17) poukazujú na to, že Cirkev má moc neposlušníkov vyobcovať.

Mt 18,21-22 - Lk 17, 3–4.

Mt 18,24 - Desaťtisíc talentov alebo hrivien (talent ako najvyššia hmotnostná i peňažná jednotka v starom Grécku: 1 talent = 60 mín = 6 000 drachiem = 26,2 kg striebra) predstavuje obrovskú hodnotu.

Mt 18,28 - Denár – starorímska strieborná minca – predstavovala dennú mzdu robotníka vo vinici (Mt 20, 2). Sto denárov teda znamená omnoho menšiu podlžnosť oproti desaťtisíc talentom.