výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 5, 1-48

1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius; 2 et aperiens os suum docebat eos dicens: 3 “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. 12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. 13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. 17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. 18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 21 Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”. 22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. 23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. 27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". 28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. 31 Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. 32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat. 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". 34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, 35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; 36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. 38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". 39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; 40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. 42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris. 43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. 46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? 48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.

Mt 5, 1-48





Verš 3
“ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Lk 6:20 - Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

Verš 4
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Lk 6:21 - Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.

Verš 5
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Ž 37:11 - Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.

Verš 6
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Iz 55:1 - Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.

Verš 8
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Ž 15:2 - Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,
Ž 24:4 - Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.
Heb 12:14 - Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,

Verš 10
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
2Kor 4:10 - semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
2Tim 2:12 - si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
1Pt 3:14 - Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,

Verš 11
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
1Pt 4:14 - Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.

Verš 12
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Lk 6:23 - Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.

Verš 13
Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Mk 9:50 - Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.
Lk 14:34 - Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?

Verš 15
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Mk 4:21 - Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?
Lk 8:16 - Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Lk 11:33 - Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.

Verš 16
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
1Pt 2:12 - conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.

Verš 18
Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
Lk 16:17 - Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.

Verš 19
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Jak 2:10 - Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

Verš 21
Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.
Ex 20:13 - Non occides.
Dt 5:17 - Non occides.

Verš 25
Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
Lk 12:58 - Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Ef 4:26 - Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,

Verš 27
Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
Ex 20:14 - Non moechaberis.
Dt 5:18 - Neque moechaberis.

Verš 28
Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
Jób 31:1 - Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
Ž 119:37 - Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.

Verš 29
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Mt 18:8 - Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Mk 9:43 - Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.

Verš 31
Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”.
Dt 24:1 - Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,

Verš 32
Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
Mt 19:7 - Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”.
Mk 10:4 - Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.
Mk 10:11 - Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
Lk 16:18 - Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

Verš 33
Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
Ex 20:7 - Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Lv 19:12 - Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Dt 5:11 - Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.

Verš 34
Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
Jak 5:12 - Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.

Verš 35
neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
Iz 66:1 - Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
Ž 48:2 - Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.

Verš 38
Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".
Ex 21:24 - oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Lv 24:20 - fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
Dt 19:21 - Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.

Verš 39
Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
Prís 24:29 - Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”.
Lk 6:29 - Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Kor 6:7 - Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
1Sol 5:15 - Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
1Pt 3:9 - non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

Verš 42
Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Dt 15:8 - sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris.
Lk 6:35 - Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

Verš 43
Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

Verš 44
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
Lk 6:27 - Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
Rim 12:20 - Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Sk 7:60 - Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.
1Kor 4:13 - blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
1Pt 2:23 - qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;

Verš 46
Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
Lk 6:32 - Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.

Mt 5,1 - Jeden z vrchov pri Kafarnaume.

Mt 5,2 - Reč na vrchu obsahuje podstatné učenie o kresťanskej dokonalosti.

Mt 5,3-12 - Lk 6, 20–23.

Mt 5,3 - "Chudobní v duchu" sú tí, čo nelipnú nezriadene na pozemských bohatstvách a vo svojich časných starostiach a biedach sa s dôverou obracajú na Boha, od ktorého očakávajú svoju spásu. Jedine takí sú schopní prijať nebeské kráľovstvo.

Mt 5,5 - "Zem" je prisľúbená zem. V duchovnom zmysle večná blaženosť, nebeská vlasť. "Tichí" vedia vládnuť nad sebou.

Mt 5,13 - Soľ zachováva pokrmy (hlavne mäso) a dáva im chuť. Apoštoli (ale aj kresťania vôbec) majú zachrániť ľudí pred mravnou skazou a robiť ich milými pred Bohom.

Mt 5,16 - "Zákon a Proroci" je stručné označenie pre celý Starý zákon.

Mt 5,18 - Lk 17, 17.Starý zákon má význam aj v Novom zákone. Z neho napr. poznáme Božiu dobrotu a starostlivosť v diele stvorenia, pád do hriechu, potrebu vykúpenia a prípravu na príchod Mesiáša.

Mt 5,20 - "Spravodlivosť zákonníkov a farizejov" spočívala iba v bezduchom vonkajšom zachovávaní Mojžišovho zákona. Kresťan sa má usilovať zachovávať to, čo vyžaduje duch a obsah príkazu.

Mt 5,21 - Ex 20, 13; 21, 12.

Mt 5,22 - Piate prikázanie v starozákonnom znení zakazovalo iba skutok vraždy. Pán Ježiš toto prikázanie zdokonaľuje tak, že ho rozširuje aj na myšlienky, túžby a slová.

Mt 5,25-26 - Porov. Lk 12, 56–59.

Mt 5,27 - Ex 20, 14.

Mt 5,28 - Pri úplnom vedomí a s vnútornou túžbou dať súhlas na nečistý skutok je ťažkým previnením proti čistote.

Mt 5,29-32 - Porov. Mk 9, 43–47; 10, 11–12; Lk 16, 18.

Mt 5,29-30 - Týmito výrazmi vyjadruje nezmieriteľný postoj k hriechu.

Mt 5,31 - Dt 24, 1.

Mt 5,32 - "Okrem prípadu smilstva" – ide tu o nelegálne manželstvo.

Mt 5,33 - Lv 19, 12.

Mt 5,34 - Nm 30, 3.

Mt 5,38-42 - Lk 6, 29–30.

Mt 5,38 - Ex 21, 24; Lv 24, 20 n.

Mt 5,39 - Uvedené príklady neznamenajú, že máme nechať voľnú cestu šíreniu zla. Naopak – je to požiadavka, aby sme proti zlu bojovali láskou, dobrotou.

Mt 5,41 - Míľa = asi 1,5 km.

Mt 5,43-48 - Porov. Lk 6, 27–28; 32–33.

Mt 5,43 - Lv 19, 18."… a nenávidieť svojho nepriateľa" nie je v Starom zákone. Ale tak vyučovali pravdepodobne zákonníci. Láska k nepriateľovi je čisto kresťanská náuka. Lebo hoci v Mojžišovom zákone bol daný príkaz milovať blížneho (Lv 19, 18), vysvetľovalo sa to tak, že treba milovať len súkmeňovcov, teda Židov, iných už nie.

Mt 5,48 - Pán Ježiš tu kladie pred zrak svojich poslucháčov dokonalosť nebeského Otca síce ako nedosiahnuteľný ideál, ale chce ich tým vyzvať na neustále úsilie o dokonalosť.