výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 27, 1-66

1 Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi. 3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4 dicens: “ Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tu videris! ”. 5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”. 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, 10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”. 11 Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”. 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”. 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent. 16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”. 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”. 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. 21 Respondens autem praeses ait illis: “ Quem vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”. 22 Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”. Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”. 23 Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”. 25 Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”. 26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur. 27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. 28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rex Iudaeorum! ”. 30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. 33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus, 34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum ibi. 37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”. 38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”. 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42 “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. 43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”. 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. 47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”. 48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”. 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; 52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”. 55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei; 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. 57 Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. 58 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. 59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. 61 Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. 62 Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum 63 dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. 64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore ”. 65 Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ”. 66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.

Mt 27, 1-66





Verš 1
Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Ž 2:2 - Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
Mk 15:1 - Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
Lk 22:66 - Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
Lk 23:2 - Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.

Verš 2
Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
Sk 3:13 - Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;

Verš 5
Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.
2Sam 17:23 - Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui.
Sk 1:18 - Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.

Verš 7
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.
Sk 1:19 - Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.

Verš 9
Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,
Za 11:12 - Et dixi ad eos: “ Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ”. Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.

Verš 11
Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.
Mk 15:2 - Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
Lk 23:3 - Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
Jn 18:33 - Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.

Verš 13
Tunc dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”.
Mt 26:62 - Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”.

Verš 14
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Sk 8:32 - Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.

Verš 15
Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
Mk 15:6 - Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
Lk 23:17 -
Jn 18:39 - Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.

Verš 16
Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
Mk 15:7 - Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
Lk 23:19 - qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Jn 18:40 - Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

Verš 20
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Mk 15:11 - Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Lk 23:18 - Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
Jn 18:40 - Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.
Sk 3:14 - vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,

Verš 25
Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”.
Sk 5:28 - dicens: “ Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius ”.

Verš 27
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.
Mk 15:16 - Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
Jn 19:2 - Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;

Verš 32
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
Mk 15:21 - Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
Lk 23:26 - Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

Verš 33
Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,
Ž 69:21 - opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
Mk 15:22 - Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Lk 23:33 - Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Jn 19:17 - Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,

Verš 35
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mk 15:24 - Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Jn 19:23 - Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Ž 22:18 - et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;

Verš 37
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.
Mk 15:26 - Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
Lk 23:38 - Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
Jn 19:19 - Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.

Verš 38
Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Iz 53:12 - Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.

Verš 39
Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Ž 22:7 - Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
Ž 69:20 - Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me;
Mk 15:29 - Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
Lk 23:35 - Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.

Verš 40
et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”.
Mt 26:61 - dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”.
Jn 2:19 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.

Verš 43
Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”.
Ž 22:8 - Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:

Verš 45
A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Mk 15:33 - Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Lk 23:44 - Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,

Verš 46
Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
Ž 22:1 - Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
Heb 5:7 - Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia,

Verš 48
Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Ž 69:21 - opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
Jn 19:29 - Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.

Verš 50
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
Lk 23:46 - Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.

Verš 51
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;
2Krn 3:14 - Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim.
Mk 15:38 - Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
Lk 23:45 - et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

Verš 54
Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
Mk 15:39 - Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.
Lk 23:47 - Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.

Verš 55
Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
Mk 15:40 - Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
Lk 23:49 - Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
Ž 38:11 - Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Lk 8:2 - et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,

Verš 57
Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Mk 15:42 - Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
Lk 23:50 - Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Jn 19:38 - Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

Verš 60
et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
Mk 15:46 - Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Lk 23:53 - et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

Verš 63
dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:23 - et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
Mt 20:19 - et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 10:34 - et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:33 - et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”.
Lk 24:6 - Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

Mt 27,1-2 - Mk 15, 1; Lk 23, 1; Jn 18, 28.

Mt 27,2 - Ak židovská veľrada (sanhedrin) za vlády Rimanov odsúdila niekoho na smrť, rozsudok musel potvrdiť rímsky vladár, iba vtedy sa stal právoplatným. On sa postaral aj o jeho vykonanie.

Mt 27,3-10 - Sk 1, 16–20.

Mt 27,9-10 - Matúš tu spája dve proroctvá. Zachariáš hovorí o 30 strieborných (11, 12–13) a Jeremiáš o obraznom kupovaní. Vzťahuje ich na Krista a dáva ich pod meno známejšieho proroka Jeremiáša, a to azda aj preto, že na tomto mieste chcel viac zdôrazniť kúpu poľa ako jeho cenu.

Mt 27,9 - Zach 11, 12–13.

Mt 27,11-14 - Mk 15, 2–5; Lk 23, 2–5; Jn 18, 29–38.

Mt 27,15-26 - Mk 15, 6–15; Lk 23, 17–25; Jn 18, 39–40.

Mt 27,27-31 - Mk 15, 16–20; Jn 19, 2–3.

Mt 27,27 - Rímsky vladár mal riadne sídlo v Cézarei. Na veľkonočné sviatky, asi z bezpečnostných dôvodov, došiel do Jeruzalema a sídlil v úradnej budove, "v pretóriu"; tam konával aj súdy.

Mt 27,32-34 - Mk 15, 21–32; Lk 23, 26–33; Jn 19, 17–27.

Mt 27,33 - Golgota je aramejské slovo vo význame lebka. Ľud nazýval to miesto "Lebkou", lebo sa podobalo ľudskej lebke.

Mt 27,34 - Ž 69, 22."Žlč" tu netreba rozumieť doslovne. Ide o istú horkú tekutinu (Mk 15, 23), ktorá mala odsúdeného na smrť omámiť, aby necítil hrozné bolesti. Preto Ježiš nápoj okúsil, ale ho neprijal, aby mohol trpieť naplno a pri jasnom vedomí.

Mt 27,35 - Ž 22, 19.

Mt 27,49-50 - Mk 15, 33–37; Lk 23, 44–46; Jn 19, 28–30.

Mt 27,51-56 - Mk 15, 38–41; Lk 23, 47–49.

Mt 27,57-61 - Mk 15, 42–47; Lk 23, 50–56; Jn 19, 38–42.

Mt 27,61 - "Iná Mária," príbuzná Márii, Ježišovej matke, je Kleopasova manželka a matka Jakuba Mladšieho, Ježišovho "brata" (porov. 12, 46).

Mt 27,62 - Prípravným dňom sa volal deň pred sobotou (teda piatok), lebo v ten deň si pripravovali na sviatok všetko potrebné, najmä jedlá, aby podľa zákona nemuseli rušiť sobotňajší odpočinok.