výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 15, 1-39

1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: 2 “ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”. 3 Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 4 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". 5 Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, 6 non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: 8 "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”. 10 Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite: 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”. 12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ”. 13 At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”. 15 Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”. 16 At ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? 18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20 Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ”. 21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat post nos ”. 24 Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”. 25 At illa venit et adoravit eum dicens: “ Domine, adiuva me! ”. 26 Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. 27 At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”. 28 Tunc respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora. 29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. 32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”. 33 Et dicunt ei discipuli: “ Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”. 34 Et ait illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos pisciculos ”. 35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. 37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. 39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.

Mt 15, 1-39





Verš 32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”.
Mk 8:1 - In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:

Verš 1
Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:
Mk 7:1 - Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;

Verš 4
Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Ex 20:12 - Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Dt 5:16 - Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Ef 6:2 - Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
Ex 21:17 - Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Lv 20:9 - Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
Prís 20:20 - Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.

Verš 6
non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
Mk 7:13 - rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”.
1Tim 4:3 - prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
2Tim 3:2 - Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,

Verš 8
"Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
Iz 29:13 - Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
Ez 33:31 - Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Mk 7:6 - At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;

Verš 9
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”.
Mk 7:6 - At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
Kol 2:18 - Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
Kol 2:20 - Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
Kol 2:22 - quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?

Verš 10
Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite:
Mk 7:14 - Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite:

Verš 11
Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
Sk 10:15 - Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Rim 14:17 - Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
Rim 14:20 - Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Verš 13
At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Jn 15:2 - Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.

Verš 14
Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”.
Iz 42:19 - Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini?
Lk 6:39 - Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?

Verš 15
Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”.
Mk 7:17 - Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.

Verš 19
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
Gn 6:5 - Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
Gn 8:21 - Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
Prís 6:14 - Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
Jer 17:9 - Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?

Verš 21
Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
Mk 7:24 - Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.

Verš 24
Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”.
Mt 10:6 - sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Sk 13:46 - Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

Verš 36
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
1Sam 9:13 - Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ”.

Verš 29
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.
Mk 7:31 - Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.

Verš 30
Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
Iz 29:18 - Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Iz 35:5 - Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
Mt 11:5 - caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;
Lk 7:22 - Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;

Mt 15,1-20 - Mk 7, 1–23.

Mt 15,2 - "Obyčaje otcov" znamená všelijaké predpisy, popridávané k Mojžišovmu zákonu. Boli to výslovne ľudské predpisy, ktoré zachovávanie zákona neobyčajne sťažovali. Ježiš vytýka, že kvôli predpisom nezachovávajú zákon.

Mt 15,4 - Ex 20, 12; 21, 17; Dt 5, 16.

Mt 15,5-6 - V Kristových časoch Židia mali vo zvyku sľubom venovať Bohu to, čo mali dávať na výživu rodičom. Tak sa syn mohol zbaviť povinnosti vydržiavať svojich rodičov a mohol im odoprieť všetku hmotnú podporu. Takýto sľub Židia pokladali za silnejší ako prirodzenú povinnosť starať sa o rodičov. Kristus takéto počínanie odsudzuje.

Mt 15,8 - Iz 29, 13.

Mt 15,11 - Ježiš učí, že človeka môže naozaj poškvrniť iba hriech, ktorého koreň väzí v neposlušnosti a v zlej žiadostivosti srdca. "Srdce" (v. 18) sa tu berie v semitskom chápaní ako sídlo rozumu a vôle, teda myseľ, duch, vnútro.

Mt 15,14 - Lk 6, 39.

Mt 15,21-28 - Mk 7, 24–30.

Mt 15,32-39 - Mk 8, 1–10.