výhody registrácie

Kniha proroka Amosa

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Am 5, 1-27

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: 2 Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. 3 Quia haec dicit Dominus Deus: “ Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ”. 4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: “ Quaerite me et vivetis; 5 et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ”. 6 Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. 7 Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt. 8 Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. 9 Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert. 10 Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. 11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum. 12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. 13 Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est. 14 Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. 15 Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. 16 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “ In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. 17 Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ”, dicit Dominus. 18 Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux. 19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. 20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? 21 “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris. 22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. 23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. 24 Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis. 25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? 26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. 27 Et migrare vos faciam trans Damascum ”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.

Am 5, 1-27





Verš 5
et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ”.
Am 4:4 - “ Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,

Verš 8
Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
Jób 9:9 - Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.
Jób 38:31 - Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?
Am 9:6 - Qui aedificat in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.

Verš 11
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
Sof 1:13 - Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ”.

Verš 15
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
Ž 34:14 - NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum.
Ž 97:10 - Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Rim 12:9 - Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;

Verš 18
Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
Iz 5:19 - Qui dicunt: “ Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud! ”.
Jer 30:7 - Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.
Joe 2:2 - Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Sof 1:15 - Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,

Verš 21
“ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
Iz 1:11 - “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Jer 6:20 - Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.

Verš 25
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
Sk 7:42 - Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?

Am 5,3 - Z vojska, ktoré vyšlú do boja, ostane len desiata čiastka.

Am 5,5 - O Beteli a Galgale pozri pozn. k Oz 4,15. – Bersabe bolo na juhu Júdska, no Izraeliti aj ta chodili na nezákonitú bohoslužbu.

Am 5,6 - Pán dopadne na Jozefov dom ako oheň. – Jozefov dom je Severná ríša. Od Jozefa pochádzali kmene Efraim a Manasses.

Am 5,7 - Právo obracajú Izraeliti na trpké bezprávie.

Am 5,10 - Nenávidia spravodlivých sudcov a pravdovravných svedkov.

Am 5,12 - Sudcom sa vyčíta úplatkárstvo.

Am 5,14 - Pretože v krajine panoval blahobyt, vraveli si Izraeliti, že je Boh s nimi, že im pomáha.

Am 5,17 - Porov. Ex 12,12.

Am 5,18-20 - Izraeliti sa nazdávali, že sa nemajú čo báť Božieho trestu (pozri k veršu 14) a že v deň Pána (pozri k Joel 1,15) bude Boh trestať len ich nepriateľov. Mýlia sa, pretože ten deň bude aj pre nich dňom trestu.

Am 5,21-23 - Boh zavrhuje bohoslužby Izraela, pretože sú nezákonité a bezduché.

Am 5,25 - Verše sú nejasné a neisté. Možno ich rozumieť tak, že Izraeliti na púšti neprinášali Pánovi obety, ale klaňali sa modlám; ale aj tak, že aj Pánovi prinášali obety a súčasne aj konali modloslužbu, ako to robia teraz. Moloch a Kaivan boli modly. Kaivan, asýrsky Kajaman, volala sa obežnica Saturn, ktorí tiež zbožňovali.

Am 5,27 - Do asýrskeho zajatia išli Izraeliti cez Damask.