Hľadaný výraz: Zjv 1,10-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae 11 dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam ”. 12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea 13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream; 14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, 15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, 16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus, 18 et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni. |






