výhody registrácie

List Efezanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ef 6, 1-24

1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. 2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, 3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, 8 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. 9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. 10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. 11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. 12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, 16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; 17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, 20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. 21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.

Ef 6, 1-24





Verš 1
Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.
Kol 3:20 - Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.

Verš 2
Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
Ex 20:12 - Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Dt 5:16 - Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Dt 27:16 - “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Mk 7:10 - Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;

Verš 4
Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Dt 6:7 - et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
Dt 6:20 - Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”,
Ž 78:4 - non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit.
Prís 19:8 - Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
Prís 29:17 - Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.

Verš 5
Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
Kol 3:22 - Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
1Tim 6:1 - Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
Tít 2:9 - Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,
1Pt 2:18 - Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.

Verš 9
Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 4:1 - Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
Dt 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Sk 10:34 - Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Rim 2:11 - Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Gal 2:6 - Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,

Verš 11
Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
Kol 3:12 - Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
1Sol 5:8 - Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;

Verš 12
Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
Ef 2:2 - in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;

Verš 13
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
2Kor 10:4 - — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes

Verš 14
State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Lk 12:35 - Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
1Pt 1:13 - Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi.
Iz 59:17 - Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.
2Kor 6:7 - in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,

Verš 17
et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;
Iz 59:17 - Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.
1Sol 5:8 - Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
Heb 4:12 - Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
Zjv 2:16 - Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.

Verš 18
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Lk 18:1 - Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Kol 4:2 - Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
1Sol 5:17 - sine intermissione orate,

Verš 19
et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
Sk 4:29 - Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
2Sol 3:1 - De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,

Verš 20
pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
2Kor 5:20 - Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
Sk 28:20 - Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.

Verš 21
Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
Kol 4:7 - Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Kol 4:7 - Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
Tít 3:12 - Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.

Verš 22
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
2Tim 4:12 - Tychicum autem misi Ephesum.