výhody registrácie

List Efezanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ef 5, 1-33

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, 4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; 8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate 9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — 10 probantes quid sit beneplacitum Domino; 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; 13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, 14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. 15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, 16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. 20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, 21 subiecti invicem in timore Christi. 22 Mulieres viris suis sicut Domino, 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. 24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. 25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, 30 quia membra sumus corporis eius. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! 33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

Ef 5, 1-33





Verš 2
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
1Jn 4:21 - Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
1Pt 3:18 - Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
Heb 8:3 - Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.

Verš 3
Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
Mk 7:21 - ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
Ef 4:29 - Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
Kol 3:5 - Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,

Verš 5
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
1Kor 6:10 - neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Gal 5:19 - Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
Kol 3:5 - Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
Zjv 22:15 - Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!

Verš 6
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Jer 29:4 - “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem:
Mt 24:4 - Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Mk 13:5 - Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Lk 21:8 - Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.
Kol 2:4 - Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
Kol 2:18 - Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
2Sol 2:3 - Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.

Verš 8
eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
1Sol 5:4 - Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;

Verš 9
— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —
Gal 5:22 - Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,

Verš 11
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
1Kor 5:8 - Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
1Kor 10:20 - Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
2Kor 6:14 - Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
2Sol 3:14 - Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;

Verš 13
omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
Jn 3:20 - Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;

Verš 14
omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
Rim 13:11 - Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

Verš 15
Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
Kol 4:5 - In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.

Verš 16
redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Rim 13:11 - Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.

Verš 17
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
Rim 12:2 - et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,

Verš 18
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
Prís 23:29 - Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
Iz 5:11 - Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!
Iz 5:22 - Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
Lk 21:34 - Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;

Verš 19
loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
Kol 3:16 - Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;

Verš 20
Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
Kol 3:17 - et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
1Sol 5:18 - in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

Verš 22
Mulieres viris suis sicut Domino,
Gn 3:16 - Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.
1Kor 14:34 - mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
Kol 3:18 - Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
Tít 2:5 - prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
1Pt 3:1 - Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,

Verš 23
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
1Kor 11:3 - Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
Ef 1:22 - et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
Ef 4:15 - veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
Kol 1:18 - Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Ef 1:23 - quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ef 4:12 - ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,

Verš 25
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
Kol 3:19 - Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Gal 1:4 - qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,

Verš 26
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
Tít 3:5 - non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
1Pt 3:21 - Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,

Verš 27
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Kol 1:22 - nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;

Verš 30
quia membra sumus corporis eius.
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.

Verš 31
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Gn 2:24 - Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
Mt 19:5 - et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
Mk 10:7 - Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,
1Kor 6:16 - An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.

Ef 5,1 - Dokonalosť spočíva v nasledovaní Boha a Krista. Porov. Mt 5, 48; 11, 29.

Ef 5,2 - Porov. Ex 29, 18; Ž 40, 7; Ez 20, 41.

Ef 5,2-3 - Ex 20, 12; Dt 5, 16.

Ef 5,8 - Svetlo a tma; porov. 1 Sol 5, 4; 2 Kor 4, 6; 6, 14; Rim 13, 12; Kol 1, 12–13.

Ef 5,12 - Pravdepodobne tu myslí na nemravné obrady pohanských náboženstiev.

Ef 5,12 - Porov. 1, 21.

Ef 5,13-14 - Zmysel týchto veršov je asi tento: Vrhnúť svetlo na hriech znamená ukázať ho taký, aký je, čiže hoden zavrhnutia. Všetko, čo sa vynesie na svetlo, má účasť na svetle a toto svetlo sa stotožňuje s Kristom. Citát je pravdepodobne úryvkom z nejakého starokresťanského hymnu. Podľa sv. Klementa Alexandrijského ide o krstný hymnus.

Ef 5,14 - Porov. Iz 11, 5; 59, 17; Múd 5, 18; 1 Sol 5, 8.

Ef 5,15 - Porov. Iz 52, 7; Nah 2, 1. "Pohotovosť pre evanjelium pokoja" môže tu znamenať horlivosť pre ohlasovanie evanjelia alebo rozlet, ktorý evanjelium dáva ľudskej existencii.

Ef 5,16 - Doslovne: "Vykupujte čas" (gr. káiros). Tento výraz je aj v Kol 4, 5. Má všeobecný význam, a preto ho aj rôzne prekladajú. Čas je tu čas spásy, ktorý sa začal Kristovým zmŕtvychvstaním a potrvá až do jeho slávneho druhého príchodu.

Ef 5,17 - "Prilba spásy" – porov. Iz 59, 17. "Meč Ducha, ktorým je Božie slovo" – porov. Iz 11, 4; 49, 2; Oz 6, 5.

Ef 5,19 - Porov. Kol 3, 16.

Ef 5,19 - "Aby mi bola daná reč, keď otvorím ústa" – alúzia na Mt 5, 2: "Ježiš otvoril ústa a učil ich". Výraz sa vzťahuje na inšpiráciu priamo od Boha.

Ef 5,21 - O Tychikovi hovoria Sk 20, 4 ako o mužovi pochádzajúcom z tohto kraja. Podľa niektorých on doručil tento list. Pozri aj Kol 4, 7.

Ef 5,23 - "On, Spasiteľ tela", t. j. Cirkvi.

Ef 5,24 - "Čo milujú nášho Pána Ježiša Krista v neporušenosti" – možno chápať: "Čo milujú nášho Pána Ježiša Krista, ktorý je v neporušiteľnom živote", alebo vo vzťahu k veriacim: "Čo milujú nášho Pána Ježiša Krista neporušiteľnou láskou."

Ef 5,26 - Myslí sa tu na sviatosť krstu: voda a sviatostné slovo.

Ef 5,27 - Cirkev v takomto stave bude až na konci čias.

Ef 5,31 - Gn 2, 24.

Ef 5,32 - Pavol tu vysvetľuje Gn 2, 24. Manželstvo už od počiatku kresťanstva naznačovalo tajomné spojenie Krista s Cirkvou. Proroci hovorili o zväzku Jahveho s vyvoleným ľudom ako o manželstve. Manželstvo kresťanov viditeľne obnovuje tajomstvo vzťahu Krista k Cirkvi.