výhody registrácie

List Efezanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ef 4, 1-32

1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; 4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; 5 unus Dominus, una fides, unum baptisma; 6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”. 9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores 12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; 15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, 16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. 17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; 19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, 23 renovari autem spiritu mentis vestrae 24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. 25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, 27 et nolite locum dare Diabolo. 28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Ef 4, 1-32





Verš 1
Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Gn 17:1 - Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
1Kor 7:20 - Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
Flp 1:27 - Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
Kol 1:10 - ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
1Sol 2:12 - deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.

Verš 2
cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
Kol 1:11 - in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
Kol 3:12 - Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
1Sol 5:14 - Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.

Verš 5
unus Dominus, una fides, unum baptisma;
Dt 4:39 - Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Mal 2:10 - Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
1Kor 8:4 - De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.
1Kor 8:6 - nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

Verš 7
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Rim 12:6 - Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
1Kor 12:11 - haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
2Kor 10:13 - Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
1Pt 4:10 - unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.

Verš 8
Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”.
Ž 68:18 - Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta.

Verš 9
Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?
Jn 3:13 - Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
Jn 6:62 - Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?

Verš 11
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
1Kor 12:28 - Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.

Verš 12
ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Ef 1:23 - quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,

Verš 14
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
Mt 11:7 - Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?

Verš 15
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
Kol 1:18 - Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

Verš 16
ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Ef 2:21 - in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,

Verš 17
Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 1:18 - Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent,
1Pt 4:3 - Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.

Verš 18
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
1Sol 4:5 - non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;

Verš 22
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Kol 3:9 - nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
Heb 12:1 - Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
1Pt 2:1 - Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,

Verš 24
et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Kol 3:10 - et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
1Pt 4:2 - ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Verš 25
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
Za 8:16 - Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris,

Verš 26
Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,
Ž 4:4 - Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.

Verš 27
et nolite locum dare Diabolo.
Jak 4:7 - Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
1Pt 5:9 - Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.

Verš 28
Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Sk 20:35 - Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”.
1Sol 4:11 - et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;
2Sol 3:8 - neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
2Sol 3:12 - his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.

Verš 29
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
Mt 12:36 - Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
Ef 5:3 - Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

Verš 30
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
Rim 8:16 - Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
2Kor 1:22 - et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
2Kor 5:5 - Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Ef 1:13 - in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Lk 21:28 - His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”.
Rim 8:23 - non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Ef 1:14 - qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

Verš 31
Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Kol 3:19 - Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

Verš 32
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Flp 2:1 - Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,
Kol 3:12 - Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
Mt 6:14 - Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
Mk 11:25 - Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
Kol 3:13 - supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;

Ef 4,8 - Ž 68, 19.

Ef 4,9-10 - Pavol vzťahuje slová žalmu na Krista, ktorý najprv zostúpil na zem vtelením a po zmŕtvychvstaní vystúpil do neba, odkiaľ zoslal Ducha Svätého, aby všetko naplnil.

Ef 4,11 - Myslí tu na charizmy (porov. 1 Kor 12 ,8).

Ef 4,13-14 - Zrelý muž a malé deti sú postavené proti sebe ako protiklady. Dieťa je symbolom duchovnej a rozumovej nezrelosti. Zrelý muž je kresťan, ktorý si počína zodpovedne v živote viery, vie, komu a prečo verí.

Ef 4,16 - Porov. Kol 2, 19. Láska spôsobuje harmonický vzrast Cirkvi.

Ef 4,25 - Porov. 1 Kor 6, 9. Citácia zo Zach 8, 16.

Ef 4,26 - Ž 4, 5.

Ef 4,30 - Porov. poznámku k 1, 13.