výhody registrácie

List Galaťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gal 4, 1-31

1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, 2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. 3 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; 4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”. 7 Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; 9 nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? 10 Dies observatis et menses et tempora et annos! 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; 13 scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi, 14 et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17 Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. 18 Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, 19 filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! 20 Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. 21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? 22 Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. 24 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. 25 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. 26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; 27 scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”. 28 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. 29 Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. 30 Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”. 31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.

Gal 4, 1-31





Verš 4
at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Mt 5:17 - Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.

Verš 5
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Jn 1:12 - Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
Gal 3:26 - Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.

Verš 6
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.

Verš 8
Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis;
1Kor 8:4 - De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.

Verš 9
nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?
Kol 2:20 - Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:

Verš 10
Dies observatis et menses et tempora et annos!
Rim 14:5 - Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
Kol 2:16 - Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,

Verš 14
et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
Mal 2:7 - Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
Mt 10:40 - Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.

Verš 17
Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
Rim 10:2 - Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
2Kor 11:12 - Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

Verš 19
filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!
1Kor 4:15 - nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
Flm 1:10 - obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Jak 1:18 - Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.

Verš 22
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.
Gn 16:2 - dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Gn 16:15 - Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Sk 7:8 - Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
Heb 11:11 - Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;

Verš 23
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.
Jn 8:39 - Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.

Verš 26
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;
Zjv 21:2 - Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

Verš 27
scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”.
Iz 54:1 - Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude, quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam filii nuptae, dicit Dominus.

Verš 28
Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.

Verš 29
Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.
Gn 21:9 - Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:

Verš 30
Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.
Gn 21:10 - “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.

Gal 4,3 - Obdobie ľudských dejín do príchodu Krista chápe Pavol ako maloletosť v živote človeka. "Živly sveta" sú pravdepodobne predpisy židovského zákona (vv. 8–10), ktorými Boh vychovával ešte nezrelý ľud. Môžu to byť aj prvky materiálneho sveta, ktoré pohania pokladali za bohov. (v. 8).

Gal 4,4 - "Plnosť času" je čas, ktorý sa začal príchodom Krista, čiže novozákonné obdobie. Boh v Kristovi dal ľuďom plnosť všetkého, čo potrebujú na spásu.

Gal 4,6 - Je to vlastná a výlučná modlitba Božieho Syna, počas jeho pozemského života, ktorá sa stáva vlastnou a charakteristickou modlitbou kresťana prežívajúceho adoptívne Božie synovstvo (porov. Rim 8, 15).

Gal 4,9 - "Boh pozná vás" znamená: "obľúbil si vás, uznal za svojich".

Gal 4,10 - Pavol im vyčíta zachovávanie židovských slávností, ktoré sa im prívrženci židovstva usilovali nanútiť (porov. Kol 2, 16).

Gal 4,12 - Vyzýva ich, aby boli slobodní od zákona ako on, lebo on sa prispôsobil ich slabosti, aby ich získal.

Gal 4,13 - Pravdepodobne tu myslí na nejakú chorobu, ktorá ho mohla postihnúť na druhej apoštolskej ceste (porov. Sk 16,6).

Gal 4,15 - Tieto Pavlove slová niektorí chápu metaforicky, iní doslovne, vzťahujú to na nejakú očnú chorobu, ktorá vyvolala u Galaťanov súcit.

Gal 4,17 - "Chcú vás odlúčiť" od Pavla a tým aj od Krista.

Gal 4,22 - Otrokyňa bola Agar a slobodná Sára. Podľa všeobecného práva iba deti slobodnej, nie otrokyne, mali právo dediť (porov. Gn 16; 21, 1–21). Tieto biblické udalosti dokazujú, že sloboda Božieho prisľúbenia prevyšuje otroctvo zákona. Agar totiž predstavuje Starý zákon, kým Sára Nový.

Gal 4,27 - Iz 54, 1.

Gal 4,30 - Gn 21, 10.