výhody registrácie

List Galaťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gal 3, 1-29

1 O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus? 2 Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? 3 Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? 4 Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? 6 Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. 7 Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. 8 Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. 9 Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham. 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”. 11 Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; 12 lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis. 13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”, 14 ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. 15 Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. 16 Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. 17 Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. 19 Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20 Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. 21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; 25 at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. 27 Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: 28 non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. 29 Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.

Gal 3, 1-29





Verš 1
O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
Gal 5:7 - Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?

Verš 6
Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Gn 15:6 - Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Rim 4:3 - Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
Jak 2:23 - et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.

Verš 8
Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 18:18 - cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Sk 3:25 - Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.

Verš 10
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”.
Dt 27:26 - “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

Verš 11
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
Rim 3:20 - quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Hab 2:4 - Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ”.
Rim 1:17 - Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
Heb 10:38 - Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.

Verš 12
lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.
Lv 18:5 - Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
Ez 20:11 - Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.
Rim 10:5 - Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.

Verš 13
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”,
Rim 8:3 - Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
2Kor 5:21 - Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Dt 21:23 - non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Verš 15
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
Heb 9:17 - testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.

Verš 16
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus.
Gal 3:8 - Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.

Verš 17
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Gn 15:13 - Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
Ex 12:40 - Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Sk 7:6 - Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;

Verš 18
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
Rim 4:14 - si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.

Verš 19
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Jn 15:22 - Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Rim 4:15 - Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
Rim 5:20 - Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
Rim 7:8 - Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
Sk 7:38 - Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;
Sk 7:53 - qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”.
Dt 5:5 - ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait:
Jn 1:17 - quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Sk 7:38 - Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;

Verš 22
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Rim 3:9 - Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
Rim 11:32 - Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!

Verš 24
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;
Mt 5:17 - Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
Sk 13:38 - Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Rim 10:4 - finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.

Verš 26
Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Iz 56:5 - dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Jn 1:12 - Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
Gal 4:5 - ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

Verš 27
Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
Rim 6:3 - An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?

Verš 28
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Jn 17:21 - ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.

Verš 29
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.
Gn 21:12 - Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Heb 11:18 - ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,

Gal 3,1 - Evanjelium je Kristus ukrižovaný (1 Kor 2,2) a zmŕtvychvstalý; preto ohlasovanie evanjelia sa podstatne sústreďuje na Kristovo veľkonočné tajomstvo (porov. 1 Kor 11, 23 n; 15, 3 n).

Gal 3,3-5 - Pravdepodobne tu myslí na obriezku. Galaťania tým, že počúvali falošných učiteľov a prijali záväznosť Mojžišovho zákona aj pre kresťanov, ukázali, že nič nepochopili zo svedectva Ducha, ktorý sa prejavuje v kresťanoch (porov. Sk 10, 44–45; 1 Sol 1, 5). Dary Ducha máme iba skrze vieru v Krista.

Gal 3,6 - Gn 15, 6. Pavol nevyhnutnosť viery pre spásu dokazuje zo zjavenia.

Gal 3,8 - Gn 12, 3.

Gal 3,10 - Dt 27, 26. Zákon oprávňoval iba trest. Toho, kto ho poruší, dáva pod kliatbu. Ak sa totiž človek spolieha iba na svoje vlastné sily, nedokáže dokonale zachovať zákon. Zákon preto nemôže byť zdrojom milosti, ospravedlnenia.

Gal 3,11 - Hab 2, 4.

Gal 3,12 - Lv 18, 5.

Gal 3,13 - Dt 21, 23. Kristus vzal na seba kliatbu zákona za tých, ktorí zákon porušili. Svojou smrťou zadosťučinil zákonu. Preto tí, čo sú s Kristom spojení, už nepodliehajú zákonu.

Gal 3,15-18 - Keď už potvrdený ľudský závet je nezmeniteľný, tým skôr je nezmeniteľné Božie prisľúbenie. Božie prisľúbenie nemohol zrušiť ani Mojžišov zákon. Preto Božie požehnanie nepochádza zo zákona, ale z prisľúbenia.

Gal 3,19-22 - V dejinách spásy mal zákon iba podradnú úlohu. Vzhľadom na ľudskú slabosť skôr zapríčiňoval rozmnoženie hriechu. Tým viac ukazoval potrebu vykúpenia. Okrem toho Boh dal zákon skrze prostredníka (Mojžiša), kým vykúpenie skrze prisľúbeného Vykupiteľa, Ježiša Krista.

Gal 3,23-29 - Zákon mal svoj význam v tom, že udržiaval Židov vo viere v jedného Boha, v jeho prisľúbenia a v túžbe po Mesiášovi. Keď sa všetky prisľúbenia splnili v Kristovi, zákon stratil zmysel.

Gal 3,27 - Obliecť si Krista, znamená stať sa ako on, premeniť sa v neho (porov. 2, 20), teda konkrétne: prijať synovstvo (4, 5), byť s Kristom jeden (3, 28), byť Kristovým (3, 29), byť na základe synovstva Božím dedičom (4, 6–7) a napokon to znamená, že Kristus je v nás (4, 19).