výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 4, 1-25

1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem? 2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. 3 Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”. 4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; 5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: 7 “ Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”. 9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”. 10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: 11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, 12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. 13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; 14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio. 15 Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, 17 sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; 18 qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”. 19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae; 20 in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, 21 et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. 22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam. 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, 24 sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, 25 qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.

Rim 4, 1-25





Verš 1
Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem?
Iz 51:2 - Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum.

Verš 3
Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
Gn 15:6 - Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Gal 3:6 - Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Jak 2:23 - et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.

Verš 7
“ Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Ž 32:1 - David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.

Verš 11
et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
Gn 17:11 - et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.

Verš 14
si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
Gal 3:18 - Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.

Verš 15
Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
Jn 15:22 - Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Rim 5:20 - Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
Rim 7:8 - Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
Gal 3:19 - Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.

Verš 16
Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum,
Iz 51:2 - Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum.

Verš 17
sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
Gn 17:4 - Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,

Verš 18
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”.
Gn 15:5 - Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
Heb 11:12 - propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

Verš 20
in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
Jn 8:56 - Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ”.
Heb 11:11 - Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
Heb 11:18 - ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,

Verš 21
et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.

Verš 23
Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
Rim 15:4 - Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.

Rim 4,3 - Gn 15, 6.

Rim 4,7-8 - Ž 32, 1–2.

Rim 4,10 - Abrahám bol ospravedlnený vierou, a to ešte prv, ako prijal obriezku.

Rim 4,17 - Gn 17, 5.

Rim 4,18 - Gn 15, 5.

Rim 4,24-25 - Boh v Kristovi vstúpil do dejín sveta. Dejiny spásy vrcholia v Kristovej smrti a zmŕtvychvstaní. Preto treba veriť v Boha nielen ako stvoriteľa sveta, ale aj ako pôvodcu našej spásy. Dielo vykúpenia sa tu predstavuje z dvoch strán: negatívnej – Kristova smrť, ktorá ničí hriechy –, a pozitívnej – zmŕtvychvstanie, ktoré vykúpeným dáva nový život osláveného Krista.