výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 7, 1-25

1 An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? 2 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. 4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; 6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae. 7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, 10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; 11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. 15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. 16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. 17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! 19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. 22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; 23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. 24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? 25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.

Rim 7, 1-25





Verš 2
Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
1Kor 7:39 - Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
1Kor 7:2 - propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

Verš 3
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
Mt 5:32 - Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.

Verš 4
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
Gal 2:19 - Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
1Pt 4:1 - Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;

Verš 6
nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
Rim 2:29 - sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
2Kor 3:6 - qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

Verš 7
Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
Rim 3:20 - quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Heb 7:18 - Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
Ex 20:17 - Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ”.
Dt 5:21 - Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”.

Verš 8
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
Jn 15:22 - Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Rim 4:15 - Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
Rim 5:20 - Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
Gal 3:19 - Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.

Verš 12
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
1Tim 1:8 - Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,

Verš 14
Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
Iz 52:3 - Quia haec dicit Dominus: “ Gratis venumdati estis et sine argento redimemini ”.

Verš 15
Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
Gal 5:17 - Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.

Verš 18
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
Gn 6:5 - Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
Gn 8:21 - Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.

Verš 22
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
Ef 3:16 - ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,

Verš 23
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
Gal 5:17 - Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.

Rim 7,1-4 - Na príklade o manželstve ukazuje, že pokrstení už nie sú podriadení Mojžišovmu zákonu: Keď žene umrie muž, stane sa slobodnou od manželského zväzku a môže sa vydať za iného a žiť preňho. Tak aj pokrstení, ktorí tajomne zomreli v krste s Kristom, stali sa slobodnými od záväzkov predošlého Zákona a majú žiť so vzkrieseným Kristom a preňho.

Rim 7,5 - "Kým sme boli v tele", t. j. v stave starého človeka, zaťaženého prvotným hriechom, čiže telesní. Hriešne vášne vyvolával Zákon v tom zmysle, že svojimi mnohými príkazmi a zákazmi stával sa príležitosťou alebo podnetom na hriech, nakoľko človek skôr sa kloní k zakázaným veciam. "Ovocie smrti", t. j. skutky, za ktoré je odplatou večná smrť.

Rim 7,6 - "Po novom, v Duchu", t. j. v stave milosti Ducha Svätého. "Nie po starom, podľa litery", t. j. v onom starom stave, keď ste boli pod Zákonom.

Rim 7,7 - Porov. Ex 20, 17. Mojžišov zákon sám osebe je dobrý, ale vlastne on priniesol presné poznanie toho, čo je zlé, zakázané, a pritom neposkytoval človeku potrebné milosti. Kde ho nebolo, svedomie človeka bolo slobodnejšie. Napríklad vnútorné hriechy žiadostivosti by sa nebrali tak vážne, keby Božie prikázanie výslovne nehovorilo: "Nepožiadaš!"

Rim 7,8 - Pavol opisuje dramatický vnútorný rozpor, ktorý človek skusuje sám v sebe.

Rim 7,9 - "Ja" je podľa všetkého štylistickou figúrou a znamená: my, ľudia.

Rim 7,13 - Zákon bol daný Bohom pre dobro človeka, a preto je dobrý a svätý. Sám teda priamo nepôsobí duchovnú smrť. Ale robí to v človeku zdedená náklonnosť na hriech. Tá zneužíva dobré prikázanie a privádza na človeka duchovnú smrť. Boh to dopustil, aby ľudia tým túžobnejšie očakávali Vykupiteľa.

Rim 7,14 - Zákon je duchovný pre svoj pôvod, ako aj preto, že chce človeku mravné dobro. "Ja som telesný", t. j. človek, ktorého ešte nepretvorila Kristova milosť.

Rim 7,15 - Človek je následkom dedičného hriechu tragicky rozorvaný, dá sa zvábiť zlej žiadostivosti (= zákon hriechu), ktorá je v nás zakorenená, hoci na druhej strane súhlasí s Božím zákonom a má v ňom zaľúbenie. Je to pravda, ktorú aj pohanský básnik dobre vycítil, keď povedal: "Vidím, čo je dobré, aj to schvaľujem, ale robím predsa to, čo je horšie…" (Ovídius). To, pravda, neznamená, že by sme neboli zodpovední za svoje hriechy. Apoštol tu chce len ukázať, v akom úbohom stave je hriešnik. Ako Pavol hovorí ďalej, kresťan posilňovaný Božou milosťou môže ovládať a premáhať zlú žiadostivosť.

Rim 7,24-25 - Z tohto biedneho stavu vyráža výkrik skoro zúfalý. A potom ako blesk vnáša svetlo do tragédie ľudskej bytosti slovo o Bohu, ktorý skrze Ježiša Krista vykupuje človeka.