výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 13, 1-14

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. 3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; 4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. 5 Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. 7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. 10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. 11 Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. 12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

Rim 13, 1-14





Verš 1
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
Tít 3:1 - Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
1Pt 2:13 - Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
Prís 8:15 - Per me reges regnant, et principes iusta decernunt;
Dan 4:32 - et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”.

Verš 7
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
Mt 22:21 - Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.

Verš 8
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
1Tim 1:5 - finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,

Verš 9
Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Ex 20:13 - Non occides.
Dt 5:17 - Non occides.
Mt 19:18 - Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Mk 12:31 - Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jak 2:8 - Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

Verš 11
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
Ef 5:14 - omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

Verš 12
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
1Sol 5:5 - omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
Kol 3:8 - Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;

Verš 13
Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
Flp 4:8 - De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
1Sol 4:12 - ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
Lk 21:34 - Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
1Kor 6:10 - neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Ef 5:5 - Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Jak 3:14 - Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.

Verš 14
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Gal 3:27 - Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
1Pt 2:11 - Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;