výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 10, 1-52

1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. 2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”. 4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”. 5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. 10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. 11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; 12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”. 13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. 14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”. 16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos. 17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”. 18 Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”. 20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”. 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. 23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”. 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”. 28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”. 29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”. 32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: 33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus 34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”. 35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”. 36 At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”. 37 Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”. 38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”. 39 At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”. 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”. 46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”. 48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. 49 Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”. 50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. 51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”. 52 Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

Mk 10, 1-52





Verš 1
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mt 19:1 - Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem.

Verš 4
Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.
Dt 24:1 - Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,
Jer 3:1 - Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus.
Mt 5:31 - Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”.

Verš 6
Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
Gn 1:27 - Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Mt 19:4 - Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos

Verš 7
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,
Gn 2:24 - Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
1Kor 6:16 - An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
Ef 5:31 - Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Verš 9
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

Verš 11
Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
Mt 5:32 - Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
Mt 19:9 - Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.
Lk 16:18 - Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere

Verš 13
Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
Mt 19:13 - Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.
Lk 18:15 - Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos.

Verš 14
At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
Mt 18:3 - et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Mt 19:14 - Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”.
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
1Pt 2:2 - sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Verš 16
Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
Mt 19:15 - Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Mk 9:36 - Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:

Verš 17
Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.
Mt 19:16 - Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei:
Lk 18:18 - Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”.

Verš 19
Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
Ex 20:13 - Non occides.
Ex 21:12 - Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
Dt 5:17 - Non occides.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

Verš 21
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.
Mt 6:19 - Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
Lk 12:33 - Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
1Tim 6:17 - Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,

Verš 23
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Prís 11:28 - Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Mt 19:23 - Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Lk 18:24 - Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.

Verš 27
Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.
Jób 42:2 - “ Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Jer 32:17 - Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,
Za 8:6 - Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
Lk 1:37 - quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.

Verš 28
Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Mt 4:20 - At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Mt 19:27 - Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”.
Lk 5:11 - Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Lk 18:28 - Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”.

Verš 31
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.
Mt 19:30 - Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mt 20:16 - Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
Lk 13:30 - Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.

Verš 32
Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 20:18 - “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
Lk 24:7 - dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.

Verš 35
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.
Mt 20:20 - Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Verš 38
Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.
Mt 20:22 - Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Lk 12:50 - Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!

Verš 40
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.
Mt 25:34 - Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.

Verš 41
Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
Mt 20:24 - Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.

Verš 42
Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Mt 20:25 - Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
Lk 22:25 - Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

Verš 43
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.

Verš 45
nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.
Jn 13:14 - Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Kol 1:14 - in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
1Tim 2:6 - qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.

Verš 46
Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
Mt 20:29 - Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
Lk 18:35 - Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.

Verš 52
Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
Mt 9:22 - At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora.
Mk 5:34 - Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”.

Mk 10,1-12 - Mt 19, 1-9.

Mk 10,3 - Dt 24, 1.

Mk 10,6 - Gn 1, 27.

Mk 10,7-8 - Gn 2, 24.

Mk 10,8 - Pozri poznámku k Mt 19, 5-6.

Mk 10,13-16 - Mt 19, 13-15; Lk 18, 15-17.

Mk 10,17-22 - Mt 19, 16-22; Lk 18, 18-23.

Mk 10,19 - Ex 20, 12-16; Dt 5, 16-20; 24, 14.

Mk 10,23-27 - Mt 19, 23-26; Lk 18, 24-27.

Mk 10,28-31 - Mt 19, 27-30; Lk 18, 28-30.

Mk 10,32-34 - Mt 20, 17-19; Lk 18, 31-34.

Mk 10,32 - Apoštoli žasli nad jeho odhodlanosťou, s akou sa náhlil do Jeruzalema, kde ho už viackrát chceli zabiť.

Mk 10,35-40 - Mt 20, 20-23.

Mk 10,38 - Pozri poznámku k Mt 20, 20-22. "Kalich" a "krst" znamenajú utrpenie.

Mk 10,41-45 - Mt 20, 24-28; Lk 22, 24-27.

Mk 10,46-52 - Mt 20, 29-34; Lk 18, 35-43.

Mk 10,46 - Matúš spomína dvoch slepcov v Jerichu, kým Marek a Lukáš spomínajú iba jedného. Marek uvádza aj meno toho slepca, ktorý bol pravdepodobne známy v prvotnej Cirkvi.

Mk 10,51 - "Rabboni" - aramejský výraz; znamená: Môj učiteľ (porov. Jn 20, 16).