výhody registrácie

Kniha proroka Ozeáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Oz 4, 1-19

1 “ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; 2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. 4 Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. 5 Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. 6 Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo. 8 Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. 9 Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. 10 Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. 11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. 12 Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. 13 Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. 14 Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet. 15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. 16 Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? 17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. 18 Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae. 19 Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

Oz 4, 1-19





Verš 1
“ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;
Mi 6:2 - Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit.

Verš 10
Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
Mi 6:14 - Tu comedes et non saturaberis, et sordes tuae in medio tui. Tu removebis et non salvabis; et, quos salvaveris, in gladium dabo.

Verš 12
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.
Oz 5:4 - Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

Verš 13
Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
Iz 57:7 - Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias.
Ez 20:28 - et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas.
Iz 1:29 - Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.

Verš 9
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
Iz 24:2 - Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet.

Oz 4,1-7 - Tu prorok opisuje vinu a trest domu Izraela a vymenúva rozličné hriechy a previnenia synov Izraela, ku ktorým hovorí.

Oz 4,3 - Pre človeka aj nerozumné tvorstvo pociťuje Boží hnev.

Oz 4,4 - Nik nemá právo Bohu vyčitovať, že prísne súdi. Kňaz je prostredník medzi Bohom a ľuďmi; neposlúchnuť ho pokladal zákon za ťažký zločin (Dt 17,12).

Oz 4,5 - Verš je nejasný, jeho zmysel je asi: Zahynie, a to čoskoro, ľud, falošní proroci, ba celý národ, ktorý náš prorok volá matkou. Falošní proroci zavinili z veľkej čiastky nemravnosť ľudu, preto ich pád bude ťažší, čo náš prorok vyjadruje tým, že padnú v noci.

Oz 4,6 - Výčitka patrí celému národu: pretože odmietol poznanie Pána, prestane byť kňazským národom (porov. Ex 19,6). Izrael konal kňazskú službu, lebo mal byť prostredníkom medzi Bohom a ostatnými národmi.

Oz 4,8 - Je tu reč o kňazoch Severnej ríše. Všetky obety v tejto ríši boli hriešne, lebo jediným obetným miestom pre Izraelitov bol jeruzalemský chrám. Kňazi jednako napomáhali tieto obety, aby sa mohli z nich živiť; živili sa teda z hriechov ľudu, preto ich stihne ten istý trest, čo aj ľud.

Oz 4,11 - Modloslužba a s ňou spojené neresti natoľko odobrali Izraelitom rozum, že chcú veštby od svojich drevených bohov a veštia pomocou akýchsi paličiek (robdomantia; porov. aj Ez 21,26).

Oz 4,13 - Porov. Jer 2,20.

Oz 4,14 - Dcéry a nevesty, pravda, neostanú bez trestu. No väčšia je vina otcov a mužov, lebo od nich sa aj ony naučili hriechu. O pobehliciach svätýň pozri pozn. k 1 Kr 14,24.

Oz 4,15 - Mravný stav Izraela je beznádejný, preto prorok oslovuje Južné kráľovstvo, Júdsko, aby aspoň ono nepáchalo modloslužbu. Galgala a Betaven boli strediskami modloslužby. Dve mestá mali meno Galgala. O jednom pozri pozn. k 1 Sam 7,16, o druhom 1 Sam 10,8. Nevedno, o ktorom z týchto miest je tu reč. – Betaven je zmenené meno Betelu (dnešný Betin, asi 15 km severne od Jeruzalema). Meno Betel znamená "Dom Boha" (porov. Gn 28,10; 35,14). Jeroboam I. dal však postaviť v tomto meste zlaté teľa, preto ho prorok volá Betaven=Dom hriechu. – Boh nechce, aby modlári vyslovovali pri prísahe jeho meno.

Oz 4,17 - Ešte vždy pokračuje výzva k Júdsku, pozri v. 15.