výhody registrácie

Kniha proroka Ozeáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Oz 9, 1-17

1 Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. 2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. 3 Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent. 4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. 5 Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini? 6 Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum. 7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. 8 Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. 9 Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum. 10 Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt. 11 Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu. 12 Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis! 13 Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos. 14 “Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”. 15 Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. 16 Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ”. 17 Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.

Oz 9, 1-17





Verš 10
Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
Nm 25:3 - et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
Ž 106:28 - Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;

Verš 14
“Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”.
Lk 23:29 - quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.

Verš 15
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
Oz 4:15 - Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”.
Oz 12:11 - Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”.
Iz 1:23 - principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

Oz 9,1 - Radosť Izraelitov z úrody je pohanská radosť, pretože úrodu pokladajú za svoj ľúbostný dar, ktorý dostali od modiel.

Oz 9,3 - "Nečisté" sú pokrmy, ktoré Izraelitom zakazoval zákon požívať.

Oz 9,4 - O smútočnom chlebe pozri pozn. k Jer 16,5–7.

Oz 9,6 - Asýrske zajatie zase prirovnáva egyptskému otroctvu. Memfis pozri pozn. k Jer 2,16. "Milé striebro" znamená milé veci, ktoré za striebro kúpili, alebo podľa iných strieborné sochy modiel.

Oz 9,7 - Hanlivé príslovie o prorokovi.

Oz 9,8 - Hoci Efraim mal pravých prorokov (strážcov), jednako išiel za falošnými prorokmi, ktorí mu boli osídlom k pádu. Obskúrny text, pravdepodobne porušený.

Oz 9,9 - O Gabae pozri 1 Sam 10,5; o zločine Gabaončanov Sdc hl. 19.

Oz 9,10 - Vinič na púšti, kde ani vody niet, je obzvlášť vzácny. Podobne je vzácne prvé ovocie mladého figovníka. – O modloslužbe, ktorej sa Izraeliti oddávali k úcte Belfegora, pozri Nm 25,1–5. – O "Hanbe" pozri pozn. k Jer 3,24 n.

Oz 9,13 - Hoci Efraim súťaží v kráse a bohatstve s Týrom, predsa príde o svojich synov.

Oz 9,15 - Nevernosť národa sa začala hneď, ako pri Galgale vkročili do zasľúbenej zeme, preto ich Boh vyženie z tejto zeme, ktorá je jeho domom.