výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 2, 1-9

1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum ”. 2 Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me 3 et dicentem: “ Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. 4 Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. 5 Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum. 6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt. 8 Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi ”. 9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae.

Ez 2, 1-9





Verš 8
Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi ”.
Zjv 10:9 - Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.

Verš 2
Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me
Ez 3:24 - Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “ Ingredere et includere in medio domus tuae.
Dan 10:10 - Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum,

Verš 3
et dicentem: “ Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc.
Jer 3:25 - Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri ”.

Verš 5
Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.
Ez 33:33 - Et cum venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos ”.

Verš 6
Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Jer 1:17 - Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.
Lk 12:4 - Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
Ez 3:9 - ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ”.
1Pt 3:14 - Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,

Ez 2,1 - Oslovenie "Syn človeka" má prorokovi pripomínať jeho ľudskú slabosť. Naopak u Dan 7,13 sa týmto názvom označuje aj Mesiáš a Kristus Pán sám sa často volá Synom človeka.

Ez 2,4 - Slová "Toto hovorí Pán, Jahve" budú úvodom všetkých prorokových rečí, ktoré bude hovoriť v mene Pánovom.

Ez 2,10 - O zvitku pozri pozn. k Iz 34,4. Obyčajne písavali len na jednu stranu; tento zvitok bol popísaný na obidvoch stranách.