výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 45, 1-25

1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate oblationem Domino sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque milia et latitudine viginti milia: sanctificatum erit in omni termino suo per circuitum; 2 ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. 5 Viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui; ipsis in possessionem, civitates ad habitandum. 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia, iuxta oblationem sacram; omni domui Israel erit. 7 Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, secundum oblationem sacram et possessionem urbis, a latere maris usque ad mare et a latere orientis versus orientem, longitudinem autem iuxta unamquamque partium, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. 8 Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. 9 Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. 10 Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis; 11 ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum. 12 Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina. 13 Haec est oblatio, quam offeratis: sextam partem ephi de gomor frumenti et sextam partem ephi de gomor hordei. 14 Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C. 15 Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. 16 Omnis populus terrae tenebitur ad hanc oblationem principi in Israel; 17 et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. 18 Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de sanguine hostiae pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris. 20 Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit et errore deceptus est, et expiabitis pro domo. 21 In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur. 22 Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato; 23 et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; 24 et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi. 25 Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo.

Ez 45, 1-25





Verš 25
Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo.
Lv 23:33 - Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nm 29:12 - Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
Dt 16:13 - Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas;

Verš 10
Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis;
Lv 19:35 - Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.

Verš 12
Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina.
Ex 30:13 - Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino.
Lv 27:25 - Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
Nm 3:47 - accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.

Verš 21
In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur.
Ex 12:3 - Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Ex 23:15 - Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Nm 9:3 - quarta decima die mensis huius ad vesperam iuxta omnia praecepta et iustificationes eius ”.
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
Dt 16:1 - Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.

Ez 45,1 - Miesto 10 000 hebr. textu a Vulg treba so LXX čítať 20 000; toto číslo sa predpokladá aj vo veršoch 3 a 5 hebr. a Vulg. Pravdepodobne je tu reč o siahach, ale výslovne sa to nepíše.

Ez 45,3 - Rozumej: Z priestoru, o ktorom bola reč vo verši 1.

Ez 45,5 - "Na obytné mestá" treba čítať so LXX. Hebrejská osnova a s ňou aj Vulg číta mylne: "Budú mať dvadsať ciel".

Ez 45,6 - Pozri podrobnejšie 48,8. To územie nebude patriť niektorému kmeňu, ale celému národu, lebo hlavné mesto patrí celému národu.

Ez 45,7 - Kráľ dostane taký podiel, aký patrí jednému celému kmeňu, aby nemusel byť na ťarchu národu.

Ez 45,10 - Efa bola miera na veci suché, bat na tekutiny. Obe obsahovali 36,44 litrov. Chomer teda obsahoval 364,4 litra.

Ez 45,12 - Váha zvaná šekel mala 14,55 g. Koniec verša je nejasný. Mína obsahovala u Izraelitov 50 šeklov.

Ez 45,14 - Kór je taká istá miera na tekutiny ako chomer na veci suché: pozri pozn. vyššie k veršom 10 n. – Verš je ináč porušený, slová v zátvorkách nepatria asi do osnovy.

Ez 45,24 - Ku každej krvavej obete patrila obeta nekrvavá, a to i k býčkovi a baranovi po jednej efe jemnej múky (porov. Nm 15,4; 28,5) a po jednom hine oleja. O efe pozri pozn. k v. 10. – Hin bol šestina batu, teda asi 6 litrov.

Ez 45,25 - Podľa Pentateuchu slávili Izraeliti v tento deň sviatky Stánkov; porov. Lv 23,34; Dt 16,13; k obradom Nm 29,12–39.