výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 17, 1-24

1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “Fili ho minis, propone aenigma et narra parabolam ad domum Israel 3 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo pennarum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit cacumen cedri; 4 summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam. 5 Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, 6 ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines. 7 Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. 8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. 9 Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus. 10 Ecce plantata est; ergone prosperabitur? Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat, arescet? ”. 11 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 12 “ Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; 13 et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit, 14 ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud. 15 Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet? 16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. 17 Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. 18 Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. 19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius 20 et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me. 21 Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum. 22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. 23 In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. 24 Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci ”.

Ez 17, 1-24





Verš 17
Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas.
Jer 37:7 - “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum;
Ez 4:2 - Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro.
2Kr 25:1 - Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.
Iz 29:3 - Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Ez 4:2 - Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro.

Verš 21
Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum.
Ez 16:40 - Et convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis.
Ez 5:10 - Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
Ez 5:12 - Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos.
Ez 12:14 - Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.

Verš 20
et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me.
Ez 12:13 - Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur.
Ez 32:3 - Haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in coetu populorum multorum, et extrahent te in sagena mea;
Jer 4:12 - Ventus plenior his veniet mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis ”.
Jer 25:31 - Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus.

Verš 13
et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit,
Jer 34:18 - Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius,

Verš 15
Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
Jer 37:5 - Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem.

Ez 17,2 - Výklad podobenstva nasleduje od verša 11.

Ez 17,4 - Kupecká krajina je Chaldejsko.

Ez 17,5 - Výrazy "uložil ho" a "dal ho na povrch" sú neisté.

Ez 17,11 - Výklad podobenstva je jasný. Orol je Nabuchodonozor. Semä, ktoré Nabuchodonozor zasadil, je júdsky kráľ Sedekiáš, ktorého Nabuchodonozor urobil kráľom. Sedekiáš zrušil slovo, ktoré dal babylonskému kráľovi, a spojil sa s Egyptom. Prorok predpovedá, že toto egyptské spojenectvo, zakladajúce sa na vierolomnosti, nemôže sa vydariť.

Ez 17,22-24 - Ako predošlá prorocká reč (16,59–63) i táto sa končí predpovedaním mesiášskeho kráľovstva. Z cédru, z Jechoniášovho potomstva, zasadí sám Boh vetvu, o ktorej hovorí už prorok Izaiáš (11,1). Z Ježišovho rodokmeňa (Mt 1,11) vidno, že pochádzal od Jechoniáša. Tento bol vtedy, keď Ezechiel vyriekol toto proroctvo, veľmi nízkym stromom; bol totiž vo väzení v Babylone. Boh však povýšil tento nízky strom a ponížil vysoký, Sedekiáša.