výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 26, 1-21

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: “Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est”, 3 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; 4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius, et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. 6 Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. 7 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. 8 Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua. 10 Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae. 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent. 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. 13 Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius, 14 et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. 15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. 17 Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi! 18 Nunc stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari ob exitum tuum”. 19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, 20 detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium; 21 in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ”, dicit Dominus Deus.

Ez 26, 1-21





Verš 17
Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi!
Zjv 18:9 - Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius,

Verš 11
Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent.
Iz 5:28 - Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis.
Jer 47:3 - a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,

Verš 13
Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
Iz 24:7 - Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
Jer 7:34 - Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ”.
Jer 16:9 - Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.

Ez 26,1 - Meno alebo číslo mesiaca sa neudáva, muselo vypadnúť z osnovy.

Ez 26,2 - Jeruzalem sa volá bránou národov, lebo mal kľúčové postavenie i po politickej stránke, i po obchodnej stránke. Pre obchodnícky Týrus toto posledné bolo dôležité.

Ez 26,6 - Dcéry Týru sú mestečká a dediny, závislé od hlavného mesta.

Ez 26,8 - Štítom tu treba rozumieť strechu, urobenú zo štítov, korytnačku, ktorou krytí vojaci útočili na múry miest.

Ez 26,9 - Vo Vulg spomínané "vinice" boli tiež akousi zbraňou, ktorá sa užívala pri dobývaní múrov.

Ez 26,11 - Podľa Herodota (2,44) boli v Týre nádherné stĺpy symbolmi božstiev.

Ez 26,17 - Rozumej: Týrus, mocné morské mesto, zahynul spolu so svojimi obyvateľmi, ktorí boli postrachom ostatných obyvateľov pomoria.

Ez 26,20 - Výrazom "zostupovať do jamy" často sa vyjadruje odchod na druhý svet, do podsvetia. – "Aby si neostalo v krajine živých" prekladáme zo LXX. Dnešná hebr. osnova a Vulg čítajú: "urobím čosi nádherného v zemi živých", čo v tomto súvise nedáva dobrý zmysel.

Ez 26,21 - Nabuchodonozor hneď po spustošení Jeruzalema začal obliehať Týrus. Obliehanie trvalo 13 rokov (585–572 pr. Kr.). O výsledku vieme len toľko, že sa Týrus podrobil Nabuchodonozorovi. Aj Alexander V. r. 332 pr. Kr. dobyl mesto, kedy ho aj rozváľal a rumovisko nahádzal do mora, aby spojil ostrov so starým Týrom.