výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 3, 1-17

1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei. 2 Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui. 3 Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. 4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. 5 Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes. 6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo. 7 Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in parietibus. 8 Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis. 9 Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta siclorum. Cenacula quoque texit auro. 10 Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro. 11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub. 12 Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. 13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. 14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim. 15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. 16 Necnon et quasi catenulas in torque, et superposuit eas capitibus columnarum; malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit. 17 Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz.

2Krn 3, 1-17





Verš 1
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei.
1Krn 21:24 - Dixitque ei rex David: “ Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ”.
1Krn 21:26 - et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti,

Verš 2
Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui.
1Kr 6:1 - Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.

Verš 14
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim.
Mt 27:51 - Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;

Verš 15
Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum.
1Kr 7:15 - Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera.
Jer 52:21 - De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.

2Krn 3,1 - "Vrch Zjavenia Pána" je vrch Moria. Je to severovýchodný kopec jeruzalemský (porov. Gn 22,2.14).

2Krn 3,1-4 - Porov. 1 Kr 6,1–3.

2Krn 3,3 - Starší lakeť bol o niečo dlhší než neskorší.

2Krn 3,4 - Verš 4 je dosť nezrozumiteľný. Porov. 1 Kr 6,3 a poznámku k tomuto veršu.

2Krn 3,5 - "Väčší dom" bola svätyňa, "menší" veľsvätyňa.

2Krn 3,6 - O Parvaime, odkiaľ toto zlato pravdepodobne donášali, nevieme nič istého. Niektorí myslia na arabské Sak-el-Farwaim.

2Krn 3,10-13 - Porov. 1 Kr 6,23–28.

2Krn 3,11 - Všetky štyri roztiahnuté krídla spolu aj s telami cherubov boli 20 lakťov dlhé.

2Krn 3,13 - Cherubi boli obrátení tvárou k "domu", t. j. k svätyni.

2Krn 3,17 - Mená stĺpov pozri v pozn. k 1 Kr 7,21.