výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 15, 1-19

1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: “ Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. 4 Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. 5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; 6 contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia. 7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ”. 8 Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. 9 Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa, 11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia. 12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: 13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14 Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. 15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. 16 Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. 18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem. 19 Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.

2Krn 15, 1-19





Verš 2
egressus est in occursum Asa et dixit ei: “ Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
2Krn 33:12 - Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
2Krn 24:20 - Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”.

Verš 3
Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege.
Oz 3:4 - Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.

Verš 4
Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.
Dt 4:29 - Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.

Verš 12
Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua:
Joz 24:15 - Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ”.
Neh 10:29 - Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere,

Verš 13
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
Dt 13:9 - non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,

Verš 16
Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
1Kr 15:13 - Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.

2Krn 15,8 - Slová, ktoré sme v zátvorkách doplnili zo LXX a Vulgáty, zrejme vypadli z hebrejského textu. – "Hnusoty" sú modly.

2Krn 15,16-18 - Porov. 1 Kr 15,13–15.