výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 20, 1-21

1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives ”. 2 Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens: 3 “ Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim ”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. 4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: 5 “ Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. 6 Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum ”. 7 Dixitque Isaias: “ Afferte massam ficorum ”. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est. 8 Dixit autem Ezechias ad Isaiam: “ Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? ”. 9 Cui ait Isaias: “ Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut revertatur totidem gradibus? ”. 10 Et ait Ezechias: “ Facile est umbram descendere decem gradibus, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus ”. 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus. 12 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset Ezechias. 13 Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam domum thesauri sui, argentum et aurum et aromata et oleum optimum et domum vasorum suorum et omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei: “ Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ”. Cui ait Ezechias: “ De terra longinqua venerunt, de Babylone ”. 15 At ille respondit: “ Quid viderunt in domo tua? ”. Ait Ezechias: “ Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non monstraverim eis in thesauris meis ”. 16 Dixit itaque Isaias Ezechiae: “ Audi sermonem Domini: 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus. 18 Sed et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis ”. 19 Dixit Ezechias ad Isaiam: “ Bonus sermo Domini, quem locutus es ”. Et ait: “ Nonne erit pax et securitas in diebus meis? ”. 20 Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius eius pro eo.

2Kr 20, 1-21





Verš 1
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives ”.
2Krn 32:24 - In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum.
Iz 38:1 - In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”.

2Kr 20,1-11 - Udalosti opísané v hl. 18 – 19 zbehli sa až po chorobe Ezechiášovej. Babylonský kráľ Merodach Baladan sa viac ráz vzbúril proti Asýrčanom, posledný raz v r. 703 pr. Kr., teda ešte pred vpádom Sennacheriba do Júdska. Jeho posolstvo po chorobe Ezechiášovej prišlo do Jeruzalema ešte pred týmto vpádom. Zostavovateľ kníh kráľov prevzal tieto state od Izaiáša (hl. 36 – 49). V Knihe Izaiášovej vpád Sennacheribov (Iz 36 – 37 = 2 Kr 18,17 – 19,37) je vhodným záverom 1. časti proroctiev Izaiášových. Ezechiášova choroba a posolstvo Merodach Baladana (Iz 38 – 39 = 2 Kr 20,1–19) sú zase vhodným úvodom do druhej časti jeho proroctiev. Tak sa stalo, že sú tieto udalosti v Knihe Izaiášovej nie v časovom poradí a zostavovateľ Kníh kráľov ich prevzal tak, ako ich našiel u Izaiáša. Stať o uzdravení Ezechiáša (20,1–11) je tu značne rozšírená vysvetľujúcimi poznámkami zostavovateľa Kníh kráľov, ktorými chce hlavne zdôrazniť veľkosť zázraku na Achazových hodinách. Pôvodný text je u Izaiáša 38,1–9, preto pozri pozn. tam a Iz 38,22.

2Kr 20,7 - Verš 7. patrí na koniec správy, za verš 11; porov. Iz 38,21.

2Kr 20,12 - Blahoželanie k uzdraveniu kráľa bola len zámienka, posolstvo malo politický cieľ: získať Ezechiáša za spojenca proti Asýrsku.

2Kr 20,19 - Odklad trestu pokladali v Starom zákone za jeho zmiernenie; 1 Kr 21,29; 2 Kr 22,18–20.