výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 19, 1-37

1 Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini. 2 Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos. 3 Qui dixerunt: “ Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. 4 Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent ”. 5 Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam. 6 Dixitque eis Isaias: “ Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; 7 ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua ”. 8 Reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum oppugnantem Lobnam; audierat enim quod recessisset de Lachis. 9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “ Ecce egressus est, ut pugnet adversum te ”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens: 10 “ Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. 11 Tu enim ipse audisti, quae fecerint reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari? 12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? 13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? ”. 14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino 15 et oravit in conspectu eius dicens: “ Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium terrae, tu fecisti caelum et terram. 16 Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. 17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum 18 et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. 19 Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus ”. 20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. 21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. 22 Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel! 23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius, et ingressus sum usque ad terminos eius, silvam condensam. 24 Ego fodi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti”. 25 Numquid non audisti, ab initio quid fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi; eruntque in eradicationem, in acervos ruinarum civitates munitae. 26 Et, qui sedent in eis breviata manu, contremuerunt et confusi sunt; facti sunt quasi fenum agri et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad maturitatem. 27 Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi et furorem tuum contra me; 28 insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas. Ponam itaque circulum in naribus tuis et frenum in labris tuis et reducam te in viam, per quam venisti. 29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum. 30 Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; 31 de Ierusalem quippe egredientur reliquiae, et, quod relinquetur, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc. 32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. 33 Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. 34 Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum ”. 35 Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. 36 Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve. 37 Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

2Kr 19, 1-37





Verš 1
Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
Iz 37:1 - Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini;

Verš 2
Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
Iz 1:1 - Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.

Verš 35
Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum.
Iz 37:36 - Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.

Verš 34
Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum ”.
2Kr 20:6 - Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum ”.

Verš 37
Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
2Krn 32:21 - Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio.
Iz 37:38 - Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

2Kr 19,4 - "Zvyšok" sú obyvatelia Jeruzalema.

2Kr 19,7 - Výraz: "vložím doň ducha" rozumej: naplním mu myseľ starosťami pre nepriaznivú správu a odíde od Jeruzalema.

2Kr 19,8 - Lobnu porov. 8,22.

2Kr 19,9 - Etópia ležala južne od Egypta, jej hlavné mesto bolo Napata. Bola sprvoti poddaná Egyptu, ale koncom ôsmeho storočia pr. Kr. sa etiópski králi zmocnili aj egyptského trónu. Taraka bol tretím a posledným kráľom tejto 25. dynastie, zvanej dynastiou etiópskou. V r. 701 ešte nebol kráľom, len vojvodcom faraóna Sabataku, ktorý ho poveril vedením výpravy proti Sennacheribovi. Pisateľ deja mu však dáva titul, ktorý mal vtedy, keď on dej opisoval, titul "kráľ".

2Kr 19,11 - O kliatbe pozri 1 Sam 15,3.

2Kr 19,12 - O Gozane pozri 17,6. Haran, kde kedysi býval Abrahámov otec Táre, bolo mesto v severnej Mezopotámii. – Mesto Resef ležalo severovýchodne od Ematu. "Eden" bola asi krajina medzi Ematom a Resefom. Asýrske klinopisné pamiatky ju volajú Bít Adini (Dom Adiniho). Hlavným mestom tejto krajiny bolo Tilbašeri, ktoré sa tu volá Telasár.

2Kr 19,13 - O Emate, Ave, Sefarvaime pozri 17,24, porov. 18,34. O Ane 18,34.

2Kr 19,15 - Pán tróni nad cherubmi v nebi (porov. Ez hl. 1 n.); ale aj nad archou zmluvy mu boli trónom krídla dvoch cherubov (Ex 25,17 n.).

2Kr 19,21 - Mesto je zosobnené, volá sa "dcéra Siona", "dcéra Jeruzalema". Panenskou dcérou sa volajú mestá, ktoré nepriateľ ešte nedobyl.

2Kr 19,25 - Verš 25 je odpoveď Pánova na samochválu. Sennacherib bol len nástrojom, aby sa splnili Božie proroctvá; odtiaľ sú jeho úspechy.

2Kr 19,26 - "Spálenina nerozvinutá" je zeleň poľa, ktorú spálilo slnko alebo horúci juhovýchodný vietor.

2Kr 19,28 - Obraz má pôvod v spôsobe, akým krotili zvieratá. Ale aj Asýrčania takto zaobchádzali so zajatcami.

2Kr 19,29 - Druhá sloha básne (v. 29–31) hovorí o znamení pre Ezechiáša. S výkladom 29. verša sú ťažkosti. Najpravdepodobnejší je výklad Knabenbauerov: Predošlú jeseň nemohli siať, lebo zem bola zničená asýrskym vojskom; tohto leta je pokojnejšie, môžu aspoň to zobrať z poľa, čo sa urodilo samo; v jeseni zas nebudú môcť siať, preto aj nasledujúci rok sa budú živiť len tým, čo narastie samo od seba. Ale v jeseni toho druhého roku už budú môcť obrobiť pole, takže tretí rok budú v pokoji požívať plody svojej práce.

2Kr 19,35 - V osnove sa nehovorí, akým spôsobom usmrtil anjel asýrske vojsko. Možno, že Asýrčania pomreli na mor. Čo ako sa však vec stala, nebolo to bez zázračného Božieho zákroku. Počet mŕtvych sa zdá priveľkým, možno, že číslica je porušená. – I keď Sennacherib vo svojich nápisových pamiatkach mlčí o tejto porážke – veď sa králi svojimi porážkami nikdy nechvália –, sú náznaky, že odišiel od Jeruzalema s nezdarom: 1. Asýrska správa o tejto výprave spomína, že Sennacherib obliehal Jeruzalem, ale nespomína, že ho aj dobyl, čo by správa iste nebola zamlčala. 2. Pri iných výpravách spomína Sennacherib aj víťazstvá na spiatočnej ceste, z tejto výpravy nie.

2Kr 19,36 - Výraz "býval v Ninive" neznamená, že sa Sennacherib z Ninive už viac nepohol. Zachovali sa správy aj o jeho ďalších výpravách, ale proti Júdsku viac neviedol boj.

2Kr 19,37 - Sennacheriba zavraždili až v r. 681. – Asýrsky boh Nesroch je známy len z tohto miesta Svätého písma – Ararat (Urartu) je Arménia. – Asarhadon (Asarhaddon) panoval v r. 681–668 pr. Kr.