výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 3, 1-22

1 Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. 2 Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; 3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. 4 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 7 Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit: 8 Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. 10 Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra. 11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 14 Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei: 15 Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! 16 Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. 17 Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus, 18 suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas. 19 Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis ”.

Zjv 3, 1-22





Verš 1
Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Zjv 1:4 - Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
Zjv 1:16 - et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.

Verš 3
in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Zjv 3:19 - Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
Mt 24:43 - Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
1Sol 5:2 - ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
2Pt 3:10 - Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.

Verš 5
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Ž 69:28 - Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
Flp 4:3 - Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Zjv 20:12 - Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
Zjv 21:27 - Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Mt 10:32 - Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;
Lk 12:8 - Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;

Verš 7
Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
Zjv 3:14 - Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:
Jób 12:14 - Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
Iz 22:22 - Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
Zjv 1:18 - et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.

Verš 9
Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te.
Zjv 2:9 - Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.

Verš 11
Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Zjv 2:25 - tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.

Verš 12
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
1Kr 7:21 - Et statuit duas columnas in porticum templi; cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin, similiter erexit columnam sinistram et vocavit nomen eius Booz.
Zjv 22:4 - et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.
Zjv 21:2 - Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Zjv 21:10 - Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,

Verš 14
Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
Kol 1:15 - qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,

Verš 18
suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.
2Kor 5:3 - si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
Zjv 7:13 - Et respondit unus de senioribus dicens mihi: “ Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? ”.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
Zjv 19:8 - Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.

Verš 19
Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
Jób 5:17 - Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
Prís 3:12 - quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi.
Heb 12:5 - et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:

Verš 21
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
Mt 19:28 - Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
1Kor 6:2 - An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?

Zjv 3,1 - Sardy sa nachádzali 50 km na juhovýchod od Tyatiry. Boli hlavným mestom Lýdie a centrom textilnej výroby.

Zjv 3,3 - Porov. 16, 15.

Zjv 3,4 - Odev vyjadruje duchovné kvality. Biela farba je symbolom nevinnosti, ale aj víťazstva, zvlášť nebeského.

Zjv 3,5 - Kniha života v Starom zákone označovala prináležanie k mesiášskym dobrám a účasť na nich (porov. Ex 32, 32–33; Iz 4, 3; Ž 69, 28–29; Dan 12, 1). Tu symbolizuje zoznam všetkých vyvolených (13, 8; 17, 8; 20, 12. 15; 21, 27).

Zjv 3,7 - Filadelfia bola 45 km na juhovýchod od Sárd. Mesto bolo zničené zemetrasením, ale cisár Tibérius ho znova vybudoval. "Otvára" – porov. Iz 22, 22. Je symbolom plnej a výlučnej moci Krista nad nebeským Jeruzalemom.

Zjv 3,8 - Otvorené dvere tu symbolizujú možnosť šírenia evanjelia. Porov. 1 Kor 16, 9; 2 Kor 2, 12; Kol 4, 3.

Zjv 3,9 - O satanovej synagóge pozri poznámku k 2, 9. Porov. Iz 45, 14; 60, 14; 43, 4.

Zjv 3,14 - Laodicea – mesto vo Frýgii, na východ od Efezu. Bola obchodným a remeselným mestom. "Amen" je Kristus (porov. 2 Kor 1, 19–20), čiže splnenie Božích prisľúbení.