výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 17, 1-18

1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, 2 cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius ”. 3 Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. 4 Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius; 5 et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “ Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae ”. 6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna. 7 Et dixit mihi angelus. “ Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: 8 bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. 9 Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: 10 quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. 11 Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. 12 Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. 13 Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt. 14 Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ”. 15 Et dicit mihi: “ Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae. 16 Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; 17 Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. 18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae ”.

Zjv 17, 1-18





Verš 2
cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius ”.
Zjv 18:3 - quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt! ”.

Verš 3
Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem.
Zjv 17:8 - bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit.
Zjv 13:1 - Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.

Verš 4
Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius;
Zjv 18:16 - dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita,

Verš 5
et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “ Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae ”.
2Sol 2:7 - Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.

Verš 6
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna.
Zjv 18:24 - et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra! ”.

Verš 8
bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit.
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Flp 4:3 - Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Zjv 13:8 - Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.

Verš 9
Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt:
Zjv 13:18 - Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex.
Zjv 13:1 - Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.

Verš 12
Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia.
Dan 7:20 - et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris.
Zjv 13:1 - Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.

Verš 14
Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ”.
Zjv 16:14 - sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
1Tim 6:15 - quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
Zjv 19:16 - Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.

Verš 15
Et dicit mihi: “ Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae.
Iz 8:7 - propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius;

Verš 16
Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt;
Zjv 18:8 - ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ”.

Verš 18
Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae ”.
Zjv 16:19 - Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.

Zjv 17,1 - Veľká neviestka čiže modloslužobnica je Rím (v. 9), nový Babylon. Porov. 14, 8.

Zjv 17,8 - Paródia na Božie prívlastky z 1, 4 a na Kristovo zmŕtvychvstanie (1, 7; 2, 8). Za východisko tu mohla poslúžiť aj legenda, podľa ktorej Nero nezomrel, ale sa uchýlil k Partom a má sa vrátiť na čele ich vojska, aby sa vypomstil na svojich nepriateľoch.

Zjv 17,9 - Sedem vrchov je sedem pahorkov v Ríme.

Zjv 17,10 - V určovaní, o ktorých rímskych cisárov ide, niet doteraz zhody. Podľa niektorých autorov prvým je najpravdepodobnejšie Julius Caesar, šiestym Nero a ôsmym Domicián.

Zjv 17,16 - Neviestka zahynie, ale šelma zostane ďalej. Dokazuje to, že nestelesňuje iba Rím, ale všetky vlády počas dejín, ktoré sa stavali proti Bohu.