výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 14, 1-20

1 Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. 2 Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. 3 Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. 4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno; 5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. 6 Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; 7 dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”. 8 Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”. 9 Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “ Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, 10 et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. 11 Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”. 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu. 13 Et audivi vocem de caelo dicentem: “ Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ”. 14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam. 15 Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae ”. 16 Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “ Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ”. 19 Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. 20 Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.

Zjv 14, 1-20





Verš 1
Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
Zjv 7:4 - Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel:

Verš 2
Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
Zjv 1:15 - et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,
Zjv 5:8 - Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.

Verš 3
Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra.
Zjv 5:9 - Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;

Verš 4
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno;
2Kor 11:2 - Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Verš 5
et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt.
Sof 3:13 - Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
Ef 5:27 - ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Verš 7
dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”.
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 124:8 - Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Ž 146:6 - qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
Sk 14:15 - et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Sk 17:24 - Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat

Verš 8
Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”.
Iz 21:9 - Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”.
Jer 51:8 - Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur.
Zjv 18:2 - Et clamavit in forti voce dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;
Zjv 16:19 - Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
Zjv 17:5 - et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “ Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae ”.
Zjv 18:10 - longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ”.
Zjv 18:21 - Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur.

Verš 10
et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni.
Zjv 18:6 - Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
Zjv 16:19 - Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
Zjv 20:10 - et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Zjv 19:20 - Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

Verš 11
Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”.
Zjv 19:3 - Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.

Verš 12
Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.
Zjv 13:10 - Si quis in captivitatem, in captivitatem vadit; si quis in gladio debet occidi, oportet eum in gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum.

Verš 14
Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.
Ez 1:26 - Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Dan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;
Zjv 1:13 - et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;

Verš 15
Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae ”.
Joe 3:13 -
Mt 13:39 - inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.

Verš 19
Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
Zjv 19:15 - Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.

Verš 20
Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.
Iz 63:3 - “ Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.

Zjv 14,1-5 - Baránok so svojimi vyvolenými je v protiklade so šelmami z predchádzajúcej kapitoly. Sion je predobraz oslávenej Cirkvi. Číslo označuje všetkých vyvolených.

Zjv 14,4 - Všetci kresťania nasledujú Krista. Nazývaní sú panicmi v biblickom zmysle, kde zase smilstvo znamená modloslužbu (porov. 2, 20).

Zjv 14,8 - Porov. Iz 21, 9. Pre prorokov Starého zákona bol Babylon symbolom tých vlád, ktoré boli proti Bohu a jeho ľudu (porov. Jer 51, 8; Dan 4, 27). Tu označuje pohanský Rím (porov. 1 Pt 5, 13).

Zjv 14,10 - Obrazy sú vzaté zo Starého zákona, najmä z Gn 19, 24.

Zjv 14,14-20 - Žatva a oberačka sú obrazmi Božieho súdu (porov. Iz 63, 3; Joel 4, 13; Mt 13, 39), ktorý je opísaný v 19, 11–20.

Zjv 14,20 - Množstvo krvi označuje hrôzu súdu.