výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 21, 1-27

1 Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. 2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; 4 et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ”. 5 Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”. 6 Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. 7 Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. 8 Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ”. 9 Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ”. 10 Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, 11 habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; 12 et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel. 13 Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; 14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. 15 Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius. 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. 17 Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. 18 Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. 19 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus, 20 quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus. 21 Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. 22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. 24 Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam; 25 et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; 26 et afferent gloriam et divitias gentium in illam. 27 Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.

Zjv 21, 1-27





Verš 1
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
Iz 65:17 - Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor.
Iz 66:22 - Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
2Pt 3:13 - Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.

Verš 2
Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Zjv 21:10 - Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
Zjv 3:12 - Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.

Verš 3
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus;
Ez 43:7 - et dixit ad me: “ Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum,

Verš 4
et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ”.
Iz 25:8 - Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Zjv 7:17 - quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ”.

Verš 5
Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.
Iz 43:19 - ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina.
2Kor 5:17 - Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Zjv 19:9 - Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.

Verš 6
Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
Zjv 16:17 - Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “ Factum est! ”.
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Zjv 1:8 - Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Zjv 22:13 - Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.
Iz 55:1 - Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.

Verš 7
Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Za 8:8 - et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.
Heb 8:10 - Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

Verš 8
Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ”.
Zjv 22:15 - Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
Zjv 20:14 - Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis.

Verš 9
Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ”.
Zjv 15:6 - et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis.

Verš 10
Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
Zjv 1:10 - Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
Zjv 21:2 - Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Heb 12:22 - Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam

Verš 14
et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
Ef 2:20 - superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,

Verš 15
Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius.
Ez 40:3 - Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta.
Za 2:1 - Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;

Verš 23
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
Iz 60:19 - Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Za 14:7 - et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux.
Zjv 22:5 - Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.

Verš 24
Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam;
Iz 60:3 - Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.

Verš 25
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic;
Iz 60:11 - Et aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
Zjv 22:5 - Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.

Verš 27
Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Ž 69:28 - Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
Flp 4:3 - Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Zjv 3:5 - Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
Zjv 20:12 - Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

Zjv 21,1-8 - Ide tu o obnovu celého vesmíru v Bohu, ktorá sa začala víťaznou Kristovou smrťou a bude zavŕšená jeho druhým príchodom na konci vekov. V tejto premene vystupuje Cirkev vo svojej poslednej fáze ako nový Jeruzalem. O novom nebi a novej zemi porov. Mt 19, 28; Rim 8, 19–23. 2 Pt 3, 13.

Zjv 21,3 - Porov. Iz 7, 14.

Zjv 21,5 - Je to jediný prípad v tejto knihe, kde Boh prehovoril.

Zjv 21,6 - Voda už v Starom zákone symbolizovala dar spásy. Porov. Jn 4, 10.

Zjv 21,12 - Symbol všeobecnosti Cirkvi – nového Izraela (porov. 7, 4).

Zjv 21,14 - Cirkev je založená na apoštoloch (porov. Mt 19, 28; Ef 2, 20).

Zjv 21,15 - Meranie znamená zvláštnu Božiu ochranu (11, 1).

Zjv 21,16 - Štvorec je symbol dokonalosti. 12 000 stadií je symbol nesmiernosti.

Zjv 21,19-21 - Porov. Iz 54, 11–12. Vzácne kamene pravdepodobne súvisia s tými, ktoré zdobili náprsník (pektorál) veľkňaza a predstavovali kmene Izraela (Ex 28, 17–21).

Zjv 21,22 - Chrám v ňom nie je, lebo Božia prítomnosť, symbolizovaná chrámom sa rozprestiera na celé mesto (porov. Ez 48, 35; Zach 14, 20; Jn 4, 21–23; 1 Kor 3, 16; Ef 2, 21).

Zjv 21,25 - Symbol úplnej bezpečnosti a pohostinstva.