výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 7, 1-50

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. 2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. 4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes: 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”. 6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”. 9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. 11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”. 14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”. 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. 16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”. 17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. 18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”. 21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”. 24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? 25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. 27 Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. 28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. 29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; 30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. 33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; 34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. 35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”. 36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; 38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”. 40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”. 41 “ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”. 43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”. 48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”. 49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”. 50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”.

Lk 7, 1-50





Verš 1
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.
Mt 8:5 - Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum

Verš 36
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
Mt 26:6 - Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Mk 14:3 - Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
Jn 11:2 - Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
Jn 12:3 - Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.

Verš 33
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;
Mt 3:4 - Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
Mk 1:6 - Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

Verš 39
Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”.
Lk 15:2 - Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hic peccatores recipit et manducat cum illis ”.

Verš 14
Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”.
Sk 9:40 - Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “ Tabitha, surge! ”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit.

Verš 16
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Lk 24:19 - Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
Jn 4:19 - Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
Jn 6:14 - Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
Jn 9:17 - Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.
Lk 1:68 - “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

Verš 49
Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”.
Mt 9:3 - Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”.

Verš 18
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Mt 11:2 - Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos

Verš 48
Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”.
Mt 9:2 - Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”.

Verš 22
Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
Iz 29:18 - Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Iz 35:5 - Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;

Verš 24
Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
Mt 11:7 - Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?

Verš 27
Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.
Mal 3:1 - Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Mk 1:2 - Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;

Verš 31
Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
Mt 11:16 - Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus

Lk 7,1-10 - Mt 8, 5-13.

Lk 7,11-17 - Vzkriesenie naimského mládenca uvádza iba Lukáš. Naim je dedinka na juhovýchod od Nazareta, blízko vrchu Tábor. Mŕtvolu v otvorenej truhle niesli do podzemnej komory.

Lk 7,18-35 - Mt 11, 2-19.

Lk 7,27 - Mal 3, 1.

Lk 7,36-50 - Táto udalosť sa vyskytuje iba u Lukáša. Kajúca hriešnica nie je žena, čo v Betánii pomazala Ježiša (Mt 26, 6-13). Pravdepodobne to nie je ani Mária Magdaléna, ani Mária, Martina sestra.

Lk 7,38 - Okolo stola boli pohovky, na ktoré sa hostia uložili, takže hlava sa priklonila k stolu a nohy vyčnievali von. Preto mohla žena k bosým nohám ľahko pristúpiť, poumývať ich a pomastiť.