výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 10, 1-42

1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. 6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. 10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: 11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. 12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. 13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. 15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris! 16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”. 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”. 18 Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”. 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”. 23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis. 24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”. 25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”. 26 At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”. 27 Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”. 28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”. 29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”. 30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. 31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; 32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, 34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. 35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”. 37 At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”. 38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. 39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”. 41 Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.

Lk 10, 1-42





Verš 2
Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Mt 9:37 - Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci;
Jn 4:35 - Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam
2Sol 3:1 - De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,

Verš 3
Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Mt 10:16 - Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.

Verš 4
Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
Mt 10:9 - Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
Mk 6:8 - et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
Lk 9:3 - et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Lk 22:35 - Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
2Kr 4:29 - Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ”.

Verš 5
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”.
Mt 10:12 - Intrantes autem in domum, salutate eam;
Mk 6:10 - Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.

Verš 7
In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
1Kor 10:27 - Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Lv 9:13 - Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;
Dt 24:14 - Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
Mt 10:10 - non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
1Kor 9:4 - Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
1Kor 9:14 - Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
1Tim 5:18 - dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.

Verš 10
In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite:
Mt 10:14 - Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
Mk 6:11 - Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
Lk 9:5 - Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.

Verš 11
“Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”.
Sk 13:51 - At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
Sk 18:6 - Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.

Verš 16
Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.
Mt 10:40 - Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
Mk 9:37 - “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
1Sol 4:8 - Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.

Verš 18
Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.
Zjv 12:8 - et non valuit, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.

Verš 19
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.
Mk 16:18 - serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
Sk 28:5 - Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;

Verš 20
Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Iz 4:3 - Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
Dan 12:1 - In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
Flp 4:3 - Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

Verš 21
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Jób 5:12 - qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
Iz 29:14 - ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ”.
1Kor 1:19 - Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
1Kor 2:7 - sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
2Kor 3:14 - Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;

Verš 22
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Ž 8:6 - Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Jn 17:2 - sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
1Kor 15:27 - omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
Flp 2:10 - ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,
Heb 2:8 - omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
Jn 1:18 - Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
Jn 6:44 - Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Jn 6:46 - Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

Verš 23
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis.
Mt 13:16 - Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.

Verš 24
Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.
1Pt 1:10 - De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt,

Verš 39
Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Sk 22:3 - “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.

Verš 27
Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.
Dt 6:5 - Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
Dt 10:12 - Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Dt 30:6 - Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jak 2:8 - Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

Verš 42
porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.
Ž 27:4 - Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius.

Lk 10,1-12 - Ježiš dáva dvakrát praktické úpravy pre apoštolskú prácu: najprv 12 apoštolom a potom 72 učeníkom. Ľudí majú získavať pre Krista nie násilím, ale miernosťou a pokojom.

Lk 10,2 - Mt 9, 37-38.

Lk 10,3 - Mt 10, 16.

Lk 10,4 - Mt 10, 9-15; Mk 6, 8-11.Porov. poznámku k Mk 6, 8-9 - Pozdrav bol obrad a vyžadoval si dlhší čas (porov. 2 Kr 4, 29).

Lk 10,11 - Porov. Mt 10, 14.

Lk 10,13-15 - Mt 11, 20-24.

Lk 10,16 - Mt 10, 40; Jn 13, 20.

Lk 10,17-20 - Vyháňanie zlých duchov je jedným zo znakov príchodu Božieho kráľovstva, ktoré znamená koniec moci zlého ducha. Had a škorpión sú symboly každého nebezpečenstva.

Lk 10,21-22 - Mt 11, 25-27.

Lk 10,23-24 - Mt 13, 16-17.

Lk 10,25-28 - Mt 22, 34-40; Mk 12, 28-34.

Lk 10,27 - Dt 6, 5; Lv 19, 18.

Lk 10,28 - Lv 18, 5.

Lk 10,29-37 - Toto podobenstvo má iba Lukáš. Jericho bolo od Jeruzalema vzdialené asi 30 km smerom na severovýchod, výškový rozdiel asi 1 000 m. - Na otázku: "Kto je môj blížny?" Ježiš odpovedá podobenstvom, ktoré vedie k otázke: "Komu si ty blížny?"

Lk 10,38-42 - O tejto návšteve rozpráva iba Lukáš. "Potrebné je len jedno" - starosť o dušu má prednosť pred starosťou o telo.