výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 9, 1-62

1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent, 2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos; 3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. 5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”. 6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique. 7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”; 8 a quibusdam vero: “ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit ”. 9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum. 10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. 11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. 12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”. 13 Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”. 14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”. 15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. 17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. 18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”. 19 At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”. 20 Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”. 21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, 22 dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”. 23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? 26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum. 27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”. 28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, 31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. 32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. 33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret. 34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”. 36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. 37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; 39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; 40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ”. 41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”. 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. 43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: 44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”. 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. 46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. 47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se 48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”. 49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”. 50 Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”. 51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, 52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”. 55 Et conversus increpavit illos. 56 Et ierunt in aliud castellum. 57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”. 58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”. 59 Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”. 60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”. 61 Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”. 62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”.

Lk 9, 1-62





Verš 1
Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
Mt 10:1 - Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Mk 3:13 - Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
Mk 6:7 - Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
Lk 6:13 - Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:

Verš 2
et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
Mt 10:7 - Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”.

Verš 3
et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Mt 10:9 - Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
Mk 6:8 - et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
Lk 22:35 - Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.

Verš 5
Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
Mt 10:14 - Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
Mk 6:11 - Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
Lk 10:11 - “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”.
Sk 13:51 - At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
Sk 18:6 - Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.

Verš 7
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;
Mt 14:1 - In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
Mk 6:14 - Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.

Verš 10
Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
Mk 6:30 - Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
Mt 14:13 - Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Mk 6:31 - Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.

Verš 12
Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.
Mt 14:15 - Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
Mk 6:35 - Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
Jn 6:5 - Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.

Verš 13
Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”.
Mt 14:16 - Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.
Mk 6:37 - Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.
Jn 6:9 - “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.

Verš 16
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
1Sam 9:13 - Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ”.

Verš 18
Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
Mt 16:13 - Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.
Mk 8:27 - Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”.

Verš 19
At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”.
Mt 14:2 - et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.

Verš 20
Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
Jn 6:69 - et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.

Verš 22
dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:33 - “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
Lk 24:7 - dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.

Verš 23
Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
Mt 10:38 - et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Mt 16:24 - Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Mk 8:34 - Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Lk 14:27 - Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.

Verš 24
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
Mt 10:39 - Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mt 16:25 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mk 8:35 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
Lk 17:33 - Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Jn 12:25 - Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.

Verš 26
Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
Mt 10:33 - qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
Mk 8:38 - Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
Lk 12:9 - qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
2Tim 2:12 - si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
1Jn 2:23 - Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

Verš 27
Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
Mt 16:28 - Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.
Mk 9:1 - Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.

Verš 28
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
Mt 17:1 - Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Mk 9:2 - Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;

Verš 35
Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Dt 18:19 - Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
Sk 3:22 - Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.

Verš 37
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
Mt 17:14 - Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
Mk 9:17 - Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;

Verš 44
“ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.

Verš 45
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
Lk 2:50 - Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
Lk 18:34 - Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

Verš 46
Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
Mt 18:1 - In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”.
Mk 9:33 - Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
Lk 22:24 - Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.

Verš 48
et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
Mt 18:5 - Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Mk 9:37 - “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
Lk 10:16 - Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
Mt 23:11 - Qui maior est vestrum, erit minister vester.
Lk 14:11 - Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Lk 18:14 - Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.

Verš 49
Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.
Mk 9:38 - Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.

Verš 50
Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”.
Mt 12:30 - Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
Lk 11:23 - Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.

Verš 51
Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
Mk 16:19 - Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Sk 1:2 - usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
1Tim 3:16 - Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.

Verš 53
Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
Jn 4:9 - Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

Verš 54
Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”.
2Kr 1:10 - Respondensque Elias dixit quinquagenario: “ Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.
2Kr 1:12 - Respondens Elias ait illis: “ Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.

Verš 56
Et ierunt in aliud castellum.
Jn 3:17 - Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Jn 12:47 - Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.

Verš 57
Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”.
Mt 8:19 - Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.

Verš 59
Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”.
Mt 8:21 - Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”.

Verš 60
Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.
Mt 8:22 - Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”.

Verš 61
Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”.
1Kr 19:20 - qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: “ Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ”. Dixitque ei: “ Vade et revertere; quid enim feci tibi? ”.

Verš 62
Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”.
Prís 26:11 - Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
Flp 3:14 - ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
Heb 6:5 - et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
2Pt 2:20 - Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

Lk 9,1-6 - Mt 10, 5-14; Mk 6, 7-13.

Lk 9,7-9 - Mt 14, 1-2; Mk 6, 14-16.

Lk 9,10-17 - Mt 14, 13-21; Mk 6, 30-44; Jn 6, 1-13.

Lk 9,18-21 - Mt 16, 13-20; Mk 8, 27-30.

Lk 9,22 - Mt 16, 21; Mk 8, 31.

Lk 9,23-27 - Mt 16, 24-28; Mk 8, 34-9, 1.

Lk 9,27 - Vzťahuje sa to na Ježišovo premenenie a najmä zmŕtvychvstanie.

Lk 9,28-36 - Mt 17, 1-9; Mk 9, 2-10.

Lk 9,37-43 - Mt 17, 14-20; Mk 9, 14-29.

Lk 9,43-45 - Mt 17, 22; Mk 9, 30-32.

Lk 9,46-48 - Mt 18, 1-5; Mk 9, 33-37.

Lk 9,49-50 - Mk 9, 38-41.

Lk 9,51-56 - Verš 51 zodpovedá Mt 19, 1 a Mk 10, 1. Lukáš uvádza na začiatku Ježišovho účinkovania v Judei veľkú zbierku evanjeliového materiálu, zoskupeného okolo niekoľkých epizód, ktoré sa odohrali na judejskom území (Lk 9, 51 - 18, 14). "Pevne sa rozhodol" - doslova: "Zatvrdil si tvár" (porov. Iz 50, 7).

Lk 9,53 - Samaritáni sa nábožensky už dávno (od čias babylonského zajatia) odtrhli od náboženskej jednoty so Židmi a pokladali svoj posvätný vrch Garizim za miesto, kde treba Boha uctievať (Jn 4, 20). Preto sa správali nepriateľsky aj voči židovským pútnikom, ktorí šli cez ich územie z Galiley do Jeruzalema.

Lk 9,57-62 - Mt 8, 18-22.