výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 14, 1-35

1 Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “ Licet sabbato curare an non? ”. 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. 5 Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ”. 6 Et non poterant ad haec respondere illi. 7 Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 “ Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, 9 et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. 11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”. 12 Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. 13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”. 15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “ Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ”. 16 At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; 17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”. 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”. 19 Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”. 20 Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”. 21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. 22 Et ait servus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est”. 23 Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam” ”. 25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: 26 “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. 27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. 28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? 29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei 30 dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”. 31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? 32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. 34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”.

Lk 14, 1-35





Verš 34
Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?
Mt 5:13 - Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Mk 9:50 - Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.

Verš 5
Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ”.
Ex 23:5 - Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Dt 22:4 - Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
Lk 13:15 - Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?

Verš 10
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
Prís 25:6 - Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.

Verš 11
Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jób 22:29 - Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 29:23 - Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Mt 23:12 - Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Lk 1:51 - Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
Lk 18:14 - Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jak 4:6 - Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
Jak 4:10 - Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 12
Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio.
Neh 8:10 - Et dixit eis: “ Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ”.
Prís 3:28 - Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere, cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.

Verš 16
At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;
Iz 25:6 - Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati.
Mt 22:2 - “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Zjv 19:7 - Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.
Zjv 19:9 - Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.

Verš 26
“ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.
Dt 13:6 - Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
Dt 33:9 - Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.
Mt 10:37 - Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus;

Verš 27
Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
Mt 10:38 - et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Mt 16:24 - Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Mk 8:34 - Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Lk 9:23 - Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.

Lk 14,15-24 - Mt 22, 1-10.Hostina je obrazom nebeskej blaženosti. Povolaní sú Židia, ktorí ako vyvolený národ mali prví vstupom do Cirkvi dosiahnuť spásu. Zavolaní z ulíc sú pohania.

Lk 14,25-35 - Mt 10, 37-38; 16, 24; 5, 13; Mk 8, 34; 9, 50.

Lk 14,26 - Výraz "nenávidieť" je semitizmus a znamená "odsunúť do úzadia" (porov. Gn 29, 30.31.33; Dt 21, 15 a nasl.; Sdc 14, 16). Ježiš Kristus žiada, aby ten, čo ho chce nasledovať, dal mu prednosť pred všetkými, aj pred vlastnými pokrvnými.

Lk 14,34 - Pozri poznámku k Mk 9, 49.